« Missurium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 421a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MISSURIUM
MISSURIUM, pro Missorium, in Charta Athelberti Regis Angl. apud Will. Thorn. cap. 1.
§ 9. et pag. 2124. et in Monastico Angl. tom. 1. pag. 24 :
Missurium etiam argenteum, scapton aureum, iterum sellam cum freno aureo, etc.Ita Græci recentiores Μινσούριον interdum dixere, ut Constant. Porph. de Themat. pag. 7. Μινσώριον alii, ut in Anthol. Græc. Edit. H. Steph. pag. 378. 379. Vide Theophilum Instit. lib. 2. tit. 1. § 44. Et sane a missu, nostris Més, vocis etymon arcessit Sirmondus ad Ennodium, quod malim, quam quod Vossius ait, ita vocatum, quia dono mitti soleat a Principibus.