![[]](img/image.png)
1. MOLERIA, Chartular. S. Vincentii Cenoman. fol. 133 :
Contentio facta fuit... super quibusdam pratis.... quæ sunt sub monte Maherocioha de Braceriis usque ad Moleriam.Vide Molaris. An Molendinum, vel colliculus ?
P. , 1766.
◊ Neutrum ; est enim
Lapicidina molaris, seu locus unde molæ eruuntur, Gall. Moliere. Charta ann.
1300. ex Chartul. Guill. abb. S. Germ. Prat. fol. 250. r° col. 1 : Inquirant diligenter de communi jure, quod nos... habemus super..... nemus de Bricel.... Item Molerias dictiQuæ sic Gallice redduntur in Ch. Blanchæ reg. Navar. ibid fol. 248. v°. col. 2 :nemoris.
Item le bois de Bruisselle..... Item les Molieres de ce bois.Charta ann. 1323. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 321 :
Duos solidos Turonenses super qualibet mola fabricanda de sua Molaria,..... nec non Moleriam seu Molerias, magistros et operarios dictarum molarum fabricandarum.