« »
 
MOLLES 1, MOLLES 2, MOLLES 3.
[]« 1 molles » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 447c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MOLLES1
1. MOLLES, inquit Alcuin. de Offic. divin. :
Sunt effeminati, qui vel barbas non habent, sive qui alterius fornicationem sustinent ;
seu, ut loquitur Salvian. qui in semetipsis feminas profitentur.
Viri qui nubunt in feminas,
in leg. 3. Cod. Th. ad Leg. Jul. de adult. (9, 7.) S. Paul. 1. ad Cor. 6 :
Neque Molles enim, neque masculorum concubitores regnum Dei possidebunt. Οὔτε μαλαϰοὶ, οὔτε ἀρσενοϰοῖται.
Παῖδες ἀπαλοί, Dioni Chrysost. de Regno. Gloss. Græc. Lat. : Μαλαϰός, ὁ ἀπαλὁς, Mollis. Martial. lib. 2. Epist. 84 :
Mollis erat, facilisque viris Pæantius heros.
Julius Firmicus lib. 3. cap. 7 :
Faciet Molles, cynædos, et qui se dulcibus actibus dedant.
Cælius Aurelian. lib. 4. Chron. cap. 9 :
Molles sive subactos Græci Malthacos vocaverunt, quos quidem esse nullus facile virorum credit. Non enim hoc humanos ex natura venit in mores, sed pulso pudore, libido etiam indebitas partes obscænis usibus subjugavit, etc.
Quo spectant ista Alani de Insulis in Planctu naturæ pag. 295 :
Multi etiam alii juvenes [] mei gratia pulcritudinis honore vestiti, debriato amore pecuniæ, suos veneris malleos in incudum transtulerunt officia.
Salvian. lib. 7. de Gubernat. Dei :
Non quia Molles plurimi fuerint, sed quia mollicies paucorum labes est plurimorum.
Infra ;
Igitur in tanta affluentia rerum nullus eorum Mollis effectus est. In illis nullus qui Romanorum illi Mollium pollueretur incestu.
Eodem libro :
Abstulerat enim de omni Africa sordes virorum Mollium, contagiones etiam horruere meretricum.
Liber Pœnitentialis Gregorii II. PP. :
Si qua mulier cum altero coitum fecerit, 4. quadragesimas pœniteat. Molles unum annum pœniteant.
Capit. Theodori Cantuar. cap. 180 :
Perjuri 3. annis pœniteant : Sodomitæ 7. annis : Molles uno anno.
Orderic. Vitalis lib. 8 :
Molles flammisque cremandos turpiter fœdabat Venus sodomitica.
Vide Joan. Sarisber. lib. 3. Policrat. cap. 13. Salmasium de Trapezit. fœnore pag. 154. et Gloss. med. Græcit. voce Μαλαϰός.
Sunt qui Molles putant esse illos Eunuchos, de quorum prodigiosa Venere agunt S. Basilius lib. de Vera virginitate : Arnob. lib. 5. S. Hieron. lib. 1. adv. Jovinian. etc. Adde præterea Pœnitentiale Rom. tit. 3. Bedam lib. de Remed. peccator. cap. 2. præter Juvenal. Sat. 16. Philostrat. lib. 1. cap. 21. 23. etc. Vide S. Augustin. lib. 7. de Civit. Dei cap. 26. et supra in vocibus Effeminati, Ephebia, Feminare.
Mollities, Peccatum ipsum mollium. Synodale MS. Eccl. Andegav. :
Cum autem peccatum Molliciei vincat adulterium, et hominem et mulierem ministrum faciat, etc.
[]« 2 molles » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 448a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MOLLES2
2. MOLLES, Expressa in cera imago, specimen. Lit. remiss. ann. 1397. in Reg. 153. Chartoph. reg. ch. 234 :
Item quod postmodum dictus præventus hujusmodi litteras, cum quibusdam Molles clavium scultis in cera, tulit et posuit... subtus quasdam gelimas, et ibi fuerunt repertæ cum dictis Molles, etc.
Vide Molla 2. et Mollis.
[]« 3 molles » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 448a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MOLLES3
3. MOLLES, ab Italico Molle, Forceps. Acta B. Joan. Firm. tom. 2. Aug. pag. 463. col. 1 :
Cogitavit ire ad coquinam fratrum, et accepit illud instrumentum ferreum, quo ignem aptamus, quod usitato vocabulo Molles vocamus.
Inventar. ann. 1218. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 67. col. 2 :
Capud foci, et pareisengle, quasdam Molles, etc.
Vide Molletum 1.