![[]](img/image.png)
MONAZONTES, Monachi, seu potius Eremitæ, Μονάζοντες, apud
Gregor. Nazianzenum in Carm. εἰς ἐπιπλάστως μονάζοντας,
et Basilium Epist. 304. Lex 63. Cod. Th. de Decur. (12, 1.) :
Quidam ignaviæ sectatores, desertis civitatum muneribus, captant solitudines ac secreta, et specie religionis cum cœtibus Monazonton congregantur. Hos igitur atque hujusmodi intra Ægyptum deprehensos, per Comitem Orientis, erui e latebris consulta præceptione mandamus, atque ad munia patriarum subeunda revocari.
P. , 1766.
◊ Cassian. Collat. 18.
cag. 5 : Qui paulatim tempore procedente segregati a credentium turbis, ab eo quod a conjugiis abstinerent, et parentum se consortio mundique totius conversatione secernerent, monachi sive Monazontes singularis ac solitariæ vitæ districtione nominati sunt.