« Monetaticum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 506a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MONETATICUM
MONETATICUM, Tributum in Aragonia et Catalania impositum a Petro Rege Aragonum, quod ejusmodi
erat, ut omnes duodecim denarios pro singulis rerum mobilium libris exsolvere tenerentur :
a qua tamen pensitatione immunes erant Milites, ut scribit Surita lib. 2. cap. 52. cui
Monedatge dicitur : ut et Ecclesiastici et Religiosi. Petrus II. Rex Aragon. in
Charta pro liberat. Catalaniæ :
Item quod nos nec successores nostri non recipiamus Monetaticum, nec Quintam ab hominibus Ecclesiarum, Religiosorum, Baronum, etc.Eximinus Petri de Salanova Justitia Aragonum, apud Hieron. Blancam in Commentario Rerum Aragon. pag. 748 :
Quod sine Monetatico locorum regni Aragonum sunt aliquæ assignationes factæ in generali, aliæ super Merinatibus, aliæ vero in speciali super terris et locis.Infra :
Super Monetatico specialis assignatio censetur, ac si super certo loco facta esset assignatio. Hoc tamen attendendum est, quod qui habet assignationem super Monetatico in generali, vel super Merinatu in generali, non potest exigere nec petere Monetaticum unius loci : sed collectores omnes regni debent solvere illi qui habent assignationem generalem.Michael del Molino in Repertorio Fororum Aragon. :
Monetaticum non recipit D. Rex a vassallis Varonum, Militum, et Infancionum, quia illud tantum solvunt Dom. Regi ejus vassalli, et vassalli Ecclesiæ, Ordinis, aut Religionis, etc.Infra :
Monetaticum et Morabetinum solvitur D. Regi de septennio in septennium, etc.Occurrit ibi pluries, ubi semper cum Morabetino conjungitur. Quippe primo institutum Monetaticum, et concessum ab Aragonensibus Regi Jacobo I. in Curia generali Montisoni ann. 1236. ut non immutaretur moneta Jaccensis,
servatis lege, pondere et figura. Tum enim promiserunt, seque ipsos obligarunt, hæredes et successores suos,
quod omnes habitantes pro singulis domibus, quod valeat suum decem aureos et ultra, de septennio in septennium Regi et successoribus unum morabetinum tantum dare tenerentur. A qua pensitatione
homines Religionum et ordinum, et Ecclesiarum et Regis, non eximuntur in eo Diplomate. Sed postmodum immunes dicti, ut supra observatum. Vide Foros Aragon. Edit. 1624. fol. 8. v. 129. v. 172.