![[]](img/image.png)
MONOCHORDUM, Instrumentum musicum, quod unica chorda constat. Μονόχορδον ὄργανον, Polluci lib. 4. cap. 9. Nicetas Choniates in Andronico
lib. 2 : Τραγῳδίαν ὑποϰρίνεται. Ubi Codex Græcobarbarus,
Μονοχόρδιον λαϐὼν, θρηνεῖται μέλος. Nostris vulgo
Manicordion. Chron. Trudonense lib. 8. pag. 441 :
In hoc profecit, quod quidquid alicubi in Monocordo cantari potuit de Usu Ecclesiæ non prætermisit, etc.Vide Jul. Scalig. lib. 1. de Arte Poet. cap. 48.
P. , 1766.
◊ Mouscorde, inter
Instrumenta musica recensetur tom. 1. Poem. reg. Navar. pag. 248 : Minus vero recte illud instrumentum cum nostro Manicordion confundit Cangius : hoc enim organi fidicularis species est pluribus constans chordis ; quod alterius definitioni repugnat.Huissine, cles, MouscordeOù il n'a c'une seule corde.