« »
 
MONSTRA 1, MONSTRA 2, MONSTRA 3, MONSTRA 4, MONSTRUM 1.
[]« 1 monstra » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 511a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MONSTRA1
1. MONSTRA, pro Monasterium, si tamen mendum non sit. Charta ann. 1202. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1039 :
Dederunt Deo et B. Mariæ, et fratribus Grandimontis ordinis.... omnimodam justitiam altam et bassam, et... quidquid habuerunt vel habere potuerunt temporibus futuris occasione quacumque infra fossata, ex quibus Monstra eorumdem fratrum cingitur.
[]« 2 monstra » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 511a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MONSTRA2
2. MONSTRA, Militum recensio. Vide infra Monstrum 1. Item alio sensu mox in Monstræ.
[]« 3 monstra » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 511a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MONSTRA3
3. MONSTRA, a Gallico, Montre, Ostensio, specimen. Stat. ann. 1391. ex Tabul. [] Massil. :
Nulla persona privata aut extranea audeat portare blada vel Monstras bladorum vel leguminum diebus Lunæ ad forum, vel plateam fori seu bladariam.
Vide infra Mostra 2.
[]« 4 monstra » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 511b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MONSTRA4
4. MONSTRA. Scyphi species, quo vinum degustandum offertur et monstratur, nostris Monstre. Lit. remiss. ann. 1358. in Reg. 86. Chartoph. reg. ch. 119 :
Præfatus Petrus unam Monstram xviij. denariorum vel circa præfato Guillelmo abstulit. Une Monstre d'argent à monstrer vin,
in aliis ann. 1395. ex Reg. 147. ch. 212. Aliæ ann. 1397. in Reg. 153. ch. 167 :
L'exposant print et mist en son saing une tasse d'argent appellée Monstre.
Rursum occurrit in aliis Lit. ann. 1404. ex Reg. 158. ch. 342. Hinc Mose appellari videtur Doliolum halecum, quod ementibus in specimen datur, in Stat. ann. 1350. tom. 2. Ordinat. reg. Franc. pag. 358. art. 92 :
Si le vendeur et l'acheteur s'accordent que haran soit compté, le vendeur prendra une Mose et l'acheteur une autre par main estrange, et à la revenue que ces deux reviendront, doit revenir tout le remanant du haran.
[]« 1 monstrum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 512a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MONSTRUM1
1. MONSTRUM, Monstra, ex Gallico Monstre, cum milites recensentur, vel se spectandos præbent ad militaria stipendia percipienda : δεῖξις apud Pachymer. lib. 12. cap. 23. Rotulus Parlamenti tenti apud Westmonast. ann. 5. Henrici IV. apud Spelman. :
Assignavimus vos conjunctim et divisim ad arriandum et triandum omnes et singulos homines ad arma, ac homines armatos et sagittarios in comitatu prædicto,... et ad Monstrum sive ad Monstrationem eorundem hominum ad arma, ac hominum armatorum et sagittariorum de tempore in tempus, quotiens indiguerit, diligenter faciendum et supervidendum, etc.
Historia Cortusiorum, lib. 1. cap. 5 :
Dum Paduæ fieret Monstra militum, etc. Monstra publica, Monstrationes armorum,
in Statuto Henrici V. Regis Angliæ tempore guerræ, apud Uptonum pag. 136. Charta ann. 1314. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 150 :
Committet idem dominus Rex vel hæredes uni personæ quam eligerint ut Monstram videat de gente armigera.
Charta Philippi Reg. Fr. ann. 1331. in Tabular. Bonæ-Vallis :
Licet essent et fuissent per tempus sufficiens in possessione.... faciendi fieri Monstram de burgensibus propriis quotienscumque opus fuerit, etc.
Adde Murator. tom. 6. col. 495. tom. 8. col. 570. Statuta Vercell. [] lib. 1. fol. 3. Ordinat. Reg. Franc. tom. 3. pag. 35. 105. 171. etc. Vide in Parlamentum. Hinc
Monstrare, Milites censere. Matth. Paris ann. 1253 :
Ut secundum Pristinam consuetudinem arma civibus competenter assignarentur, et Monstrarentur, et censerentur, ut essent sufficientia et competentia secundum cujuslibet facultates.
Huc spectat vetus Saxum :
Temporibus. Claudii. Tiberii. Facta. Hominum. Armigerorum. Ostensione.