« Monstrantiæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 511c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MONSTRANTIAE
MONSTRANTIÆ, Phylacteria, seu arculæ in quibus reconduntur Reliquiæ, atque adeo sacra
Eucharistia, quomodo Monstrances in Belgio etiamnum vocantur, quo Fidelibus
osculanda præbeantur et monstrentur. Acta S. Quirini Mart. n. 11 :
Effluxi sanguinis testimonium.... præbet quadrangularis argentea, ut vocant, Monstrantia, in qua sub vitro crystallino cruor.... inclusus continetur.Chron. Vormat. apud Ludewig. tom. 2. Reliq. MSS. pag. 137. ad ann. 1427 :
Fecit autem fieri in suam memoriam magnam Monstrantiam pro deportatione Sacramenti in festo Corporis Christi.Hist. Monast. Villar. lib. 1. cap. 16. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1304 :
Iste fecit fieri Monstrantiam argenteam deauratam, qua defertur sacrosanctum Corpus Christi ipso die ejusdem sacramenti.Necrolog. Lauresham. apud Schannat. in Vindem. Litter. pag. 27 :
Contulit S. Nazario 10. florenos in auro ad unam Monstrantiam pro remedio animæ suæ suorumque parentum.
Monstrum, Eadem notione. Inventarium Ecclesiæ Eboracensis in Monast. Anglic. tom. 3. pag.
173. sub titulo Reliquiæ :
Item unum Monstrum cum ossibus S. Petri in Beryl, et crucifixo in summate, etc.Vide Descriptionem nostram ædis Sophianæ num. 62. Aliud vero est Monstrance, in Consuetud. Hannoniensi cap. 57. Vide supra.