« Montesiani » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 514a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MONTESIANI
MONTESIANI, Apud Commodianum Instructio 21. inscripta est Montesianis ; primusque
versus ita concipitur :
In MS. scriptum nominentur. Ubi Rigaltius, Montes et deos dicitis, restituit, Montesianosque existimat, qui numina quædam in montibus esse credebant, ut alii in lucis. Cui conjecturæ favet Lactantius de Mortibus Persecutor. num. 11 :Monteses deos dicitis, dominentur in auroObscurati malo, etc.
Erat mater ejus Deorum montium cultrix, mulier admodum superstitiosa.Sed Montenses deos malim reponere procliviori emendatione, vel potius Monteses, quomodo Epiphanius Novatianos Μοντησίους vocat. Deorum Montensium mentio est in vet. Inscript. apud Gruter. pag. 21. Monteses tamen habet etiam Auctor Prædestinati lib. 1. hær. 44 :
Sicut Donatistas, et Monteses, et Parmenianos vocamus, Donatistas a Donato, Monteses a montis latebra, etc.Et hæresi 69 :
Hi hæretici in partibus Italiæ Monteses appellantur, in interiore Africa Parmeniani, in Carthaginensi Donatistæ.