« »
 
[]« Montesiani » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 514a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MONTESIANI
MONTESIANI, Apud Commodianum Instructio 21. inscripta est Montesianis ; primusque versus ita concipitur :
Monteses deos dicitis, dominentur in auro
Obscurati malo, etc.
In MS. scriptum nominentur. Ubi Rigaltius, Montes et deos dicitis, restituit, Montesianosque existimat, qui numina quædam in montibus esse credebant, ut alii in lucis. Cui conjecturæ favet Lactantius de Mortibus Persecutor. num. 11 :
Erat mater ejus Deorum montium cultrix, mulier admodum superstitiosa.
Sed Montenses deos malim reponere procliviori emendatione, vel potius Monteses, quomodo Epiphanius Novatianos Μοντησίους vocat. Deorum Montensium mentio est in vet. Inscript. apud Gruter. pag. 21. Monteses tamen habet etiam Auctor Prædestinati lib. 1. hær. 44 :
Sicut Donatistas, et Monteses, et Parmenianos vocamus, Donatistas a Donato, Monteses a montis latebra, etc.
Et hæresi 69 :
Hi hæretici in partibus Italiæ Monteses appellantur, in interiore Africa Parmeniani, in Carthaginensi Donatistæ.