« »
 
MORTALAGIUM, MORTALITAS 1, MORTALITAS 2, MORTALITAS 3.
[]« Mortalagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 523b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MORTALAGIUM
MORTALAGIUM, Quod ex mortuis, seu ex decedentium legatis, Ecclesiis obvenit.
Jus Mortalagii
, in Charta ann. 1192. apud Gassendum in Notitia Ecclesiæ Dignensis pag. 139. Alia Raimundi Archiep. Arelatensis ann. 1166. apud Sammarthanos :
Cum cœmeteriis, et Mortalagiis, et cum omnibus ad ipsas Ecclesias pertinentibus.
Mox :
Deinde dimidiam partem Mortalagii et omnium obventionum mortuorum, etc.
Alia Petri Episc. Massiliensis ann. 1170 :
Et in sepeliendo et in Mortalagio liberam eis facultatem concedimus.
Alia Raimundi Episc. Massiliensis ann. 1204 :
His tamen pactis totius Mortalagii et relicti sive in rebus mobilibus et immobilibus, seu se moventibus, seu in pannis illorum, qui ibi sepulti fuerunt, etc.
Alia apud Columbum in Episcopis Sistaricens. lib. 2 :
Tertiam partem Synodi, et tertiam partem suæ quartæ partis Mortalagii in omnibus Ecclesiis donavit.
Alia lib. 3 :
Cum oblationibus et omni jure parochiali, et Mortalagio ad Ecclesiam pertinente.
Alia lib. 4 :
Cum ad nos de jure communi quarta pars mortalagiorum seu legatorum ad pias causas pertineat, etc.
Charta ann. 1299. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 90 :
Salvis nobis et retentis nostris et dicti Prioris redditibus spiritualibus ; videlicet decimis, primitiis, Mortalagiis, oblationibus, etc.
Statuta Capit. Glandat. ann. 1327 :
Statuerunt quod Præpositus primitias panis et vini, fructuum et cæterarum decimandarum, Mortalagia et alia funeralia habebit.
Adde Petrum Jofredum in Episcopis Niciensibus pag. 165. 174. 175. et Guesnaium in Annal. Massiliens. pag. 340.
Mortalitas, Eadem notione. Charta ann. 1103. apud Sammarthanos in Archiep. Arelat. :
Donavit etiam tertiam partem Mortalitatis totius Episcopatus, operibus S. Mariæ et S. Salvatoris, in illis Ecclesiis, quas in dominio suo retinere placuit.
[]
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Est et Mortalagium, Jus quod domino competit in bona decedentis vassalli, cum de iis testamento minime disposuit. Charta ann. 1315. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 108 :
Exceptis obventionibus quæ dicto Nobili adventare possent ratione Mortalagiorum, seu interventu mortis alicujus suorum hominum mortuorum quorumcumque, quam obventionem dicti Nobilis sibi retinuit.
Vide Mortalia 2.
[]« 1 mortalitas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 524a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MORTALITAS1
1. MORTALITAS, Pestis, lues, quæ in populo grassatur. Gloss. Gr. Lat. : Θνῆσις, Mortalitas.
Mortalitas animalium
, in Capitul. 2. ann. 810. et in Epist. Ludovici Pii ann. 828. etc. Anastasius in Benedicto PP. :
Et dum cognovisset piissimus Imperator, quia Roma periclitaretur fame et Mortalitate, misit in Ægyptum.
Ditmarus lib. 2 :
Sæva Mortalitas Imperatoris exercitum subsequitur.
Utuntur S. Cyprianus lib. de Mortalitate, lex penult. D. de Vi et vi arm. (43, 16.) lex 6. de Offic. Præs. (1. 18.) etc. Gregorius M. in Sacramentario, etc. Vide Glossar. med. Græcit. voce Θανατιϰόν, col. 485.
[]« 2 mortalitas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 524a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MORTALITAS2
2. MORTALITAS, pro Mortalagium. Vide in hac voce.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1243. ex Tabul. S. Andr. Avenion. :
Petit ab ipso Silvacanæ monasterio quartam decimæ et tertiam Mortalitatis ecclesiarum S. Johannis de Valleboneta et S. Mariæ de Goro.
[]« 3 mortalitas » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 524a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MORTALITAS3
3. MORTALITAS, Clades, strages, Gall. Carnage, Massacre. Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1229. apud Murator. tom. 8. col. 1107 :
Et fuit maximum prœlium quadam nocte inter eos et Bononienses.... et fuit maxima Mortalitas hominum peditum et militum.
Occurrit iterum col. 1127. Vide Mortarium 3.
P. Carpentier, 1766.
Ital. Mortalita. Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657. Mortaudat, Prov. clades. Vide mox Mortarium 3.