« »
 
MORTIFICATIO 1, MORTIFICATIO 2, MORTIFICATIO 3.
[]« 1 mortificatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 527b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MORTIFICATIO1
1. MORTIFICATIO, Gall. Amortissement, Licentia tenendi possessiones in manu mortua. Sine domini feudalis permissu non licebat ecclesiis aliisque communitatibus aliquod prædium tenere, sive emptum, sived atum, ultra unius anni spatium, debebantque illud extra manum suam ponere. Hinc illa nata lex dandi hominem morientem et viventem, quo nomine bona ab ecclesiis occupata domini feudalis juri caducario aliquatenus sunt obnoxia ; communitates quippe sunt caducariæ legis peremptoriæ clientes, propter quamdam immortalitatem corporis. In Tabul. Calensi omnes Chartæ quibus caducaria lex aboletur sic inscribi solent, ut pag. 158 :
De Mortificatione facta ab ecclesia Calensi abbati et conventui Frigidimontis.
Charta ann. 1280. in Tabular. Portusregii :
Promisit dictus Johannes Burgevin armiger, fide data in manu nostra, quod contra hujusmodi concessionem et Mortificationem non veniet in futurum.
Vide Mortificare 1. et Admortizatio.
P. Carpentier, 1766.
Necrolog. abb. Crucis S. Leufr. ex Bibl. reg. :
v. Kal. Nov. Ob. Maria condam regina Franciæ et Ludovicus ejus filius comes Ebroicensis. Fiat servitium pro Mortificatione aquæ de Paceolo nostro prioratu.
Vide mox Mortizatio.
[]« 2 mortificatio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 527b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MORTIFICATIO2
2. MORTIFICATIO, Coercitio, cohibitio, interprete D. Bouquet ad Capitul. Caroli C. ann. 859. tom. 7. Collect. Histor. Franc. pag. 635 :
Confisi de Dei misericordia, apud quem sic acceptatur mensura temporis ut doloris, nec abstinentia ciborum sicut Mortificatio vitiorum, etc.
Vide Mortificare 4.
[]« 3 mortificatio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 527b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MORTIFICATIO3
3. MORTIFICATIO, Idem quod Mahamium, Membri mutilatio, enormis læsio. Charta Phil. comit. Fland. pro castel. Brug. ex Cam. Comput. Insul. :
Homicidium de uno homine tantum et incendium et Mortificatio relinquitur in manu comitis et castellani.
Vide supra Mortificare 3.