« Mostasafus » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 530b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MOSTASAFUS
MOSTASAFUS, Cujus officium, Mostasafia nuncupatum, pluribus describitur, in Charta
institutionis ejusdem a Petro III. reg. Aragon. ann. 1339 :
Cum pro parte consiliariorum ac proborum hominum universitatis civitatis Barchinonæ nobis fuerit instantissime supplicatum, ut pro bono statu dictæ civitatis et habitatorum ejusdem concedere dignaremur, quod officium Mostasafiæ sit de cetero in civitate jam dicta ; ea propter nos.... concedimus,... quod amodo in civitate ipsa sit Mostasafus, qui dictum Mostasafiæ officium teneat atque regat, sub modo et forma inferius comprehensis ; quique eligatur anno quolibet in festo S. Andreæ.... Statuentes ac etiam ordinantes, quod dictus Mostasafus..... teneat penes se originalia ponderum et mensurarum, tam panis, vini, olei, pannorum et aliorum omnium, quæ venduntur ac vendi consueverunt sub penso, pondere vel mensura... Qui quidem Mostasafus in fine sui officii subsequenti successori in officio suo dicta originalia tradere teneatur. Dictus vero Mostasafus, sine vicario, bajulo et alio officiali nostro, auctoritate propria sui officii, recognoscat et possit recognoscere et judicare pro veris et falsis pensa, pondera et mensuras, et delinquentes punire, vel eis gratiam facere usque ad decem solidos Barchinonenses tantum et infra, et etiam ultra decem solidos, cum et de consilio vicarii vel bajuli Barchinonæ.... Tertia parset Mustaçafia ex eadem Charta in Cod. reg. 4673. Acad. Hisp. in Diction. Almotazen, Publicarum mensurarum et ponderum curator, ædilis.(pœnæ)curiæ nostræ ; tertia vero universitati civitatis prædictæ, et tertia dicto Mostasafo pro suo salario et labore, factis tribus et æquis partibus adquiratur... Dictus vero etiam Mostasafus habeat seu teneat, et habere seu tenere debeat unum vel duos sagiones, qui sibi assistant continue, vel illi qui ponderabit pro eodem, et illud, quod sagionibus ipsis vel alteri eorum per ipsum Mostasafum in exequtionem ipsius officii mandatum fuerit, exequantur. Teneatur esse ipse Mostasafus, et in fine anni, quo dictum dimittit officium, reddere rationem et compotum bajulo nostro Barchinonæ vel ejus locumtenenti, præsentibus consiliariis dictæ civitatis.... Dictus tamen Mostasafus, si occurrerit dubium de aliquibus rebus, an sint malæ, mixtæ, incameratæ vel falsæ, de et cum consilio consiliariorum prædictæ civitatis cognoscat et determinet supradictam(pœnam)secundum ordinationes seu statuta, quæ per dictos consiliarios edita fuerint super eis, et faciat prout cognitum fuerit, exequtionem publice per plateas, et exhigat calonias sive pœnas a delinquentibus seu transgressoribus, prout sibi visum fuerit expedire... Præterea super discentionibus et quæstionibus operum, portalium, fenestrarum, despilleres, stillicidiorum, parietum mediorum, viarum et aliorum consimilium, idem Mostasafus cognoscat et procedat summarie et de plano, non recepta in scriptis petitione vel responsione, sed solum rationibus partium verbo auditis, et ea omnia determinet et dicat verbo tantum, per se vel cum et de consilio, si dubia sibi occurrerint, consiliariorum civitatis prædictæ, ac illorum qui præterito tempore ipsum officium tenuerint ; a qua quidem cognitione vel decisione nemini liceat appellare, et si fuerit appellatum, ipsis appellationibus non admissis, dictæ causæ seu quæstiones per dictum Mostasafum terminentur et etiam exequantur. Nos enim jam dicto Mostasafo tenore præsentis Cartæ damus et concedimus cognitionem, decisionem, exequtionem et exactionem omnium prædictorum et etiam universorum et singulorum bannorum ordinatorum per consiliarios et probos homines dictæ civitatis Barchinonæ præsentes et futuros, super illis rebus videlicet, super quibus in civitate Valentiæ banna exhiguntur ac levantur per Mostasafum ejusdem, ac super eisdem omnibus et singulis eidem potestatem et liberam facultatem conferimus, ut superius continetur. Mustaçafus