« »
 
[]« 2 mota » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 531b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MOTA2
2. MOTA, Curia, placitum, conventus, ex Saxonico gemote, conventus. Vide in Gemotum. Chartularium 2. Campaniæ ex Bibl. Colbert. fol. 166. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. 776 :
Comes habet census suos apud Chableias, in quibus habet vendas, et homines suos, et Motam, et plateas circa Motam, et domos in castro et in burgo. Credentiæ et Mottæ fuerunt similiter xxxii.
in Annal. Mediolan. ad ann. 1258. apud Murat. [] tom. 16. col. 659. Charta Mathildis Imperatricis filiæ Henrici I. Reg. Angl. :
Sciatis me fecisse Milonem de Glocestre Comitem de Hereforde, et dedisse ei Motam Herefordiæ cum toto castello in feudo et hæreditate sibi et hæredibus suis, ad tenendum de me et hæredibus meis.
Hinc forensibus Anglis to mote, est placitare ; Scotis, to mute, unde illis the mute hill, i. mons placiti, de quo in Malbergium. Sed in hac Charta videtur Mota usurpari pro colle seu tumulo cui inædificatum castellum, non vero pro curia, aut placito, tametsi motas ejusmodi seu colliculos, ita dictas censuerim, quod in iis placita dominorum tenerentur, indeque montes placiti, appellatas. Vide Muta 6.