« Motalis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 532a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MOTALIS
MOTALIS, Modus agri, jugerum. Tradit. Fuld. lib. 1. cap. 3 :
Trado in eleemosynam.... quidquid proprietatis habeo in Larungum et in Sulzidorpfero Marcu, nisi tamen in Larungum 20. Motales, id est, jugeres, et unam arialem.Occurrit præterea hæc vox, sed nescio an eadem notione, in Charta Garsiæ Regis Navarræ æræ 1034. apud Antonium in Chron. Ordin. S. Benedicti tom. 1 :
Id est, de Guardia de Comite per semitam ad vallem de Pozos, desursum ad illam arborem vallis de Fabrici, et per illum Motalem usque ad portellum medianum.Ubi Motalis, ni fallor, idem ac Mota, eminentia. Hinc emendanda videtur Vita S. Domitiani, apud Guichenonum :
Et ipsum campum secundum Morales defunctos cum integritate vobis donamus.Legendum enim censuerim, motales definitos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Recte
Motales pro Morales emendat Cangius ; sed nescio an non retinenda sit vox
defunctos ; ita ut sensus sit, campum, qui mihi jure manus mortuæ motalium hominum competit, vobis donamus. Bonis quippe Motalium hominum succedebant domini feudales, ubi non aderant hæredes masculi. Vide in Mota 1.