« »
 
[]« Motaticum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 532a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MOTATICUM
MOTATICUM, quid sit, docet Tabularium Majoris Monast. Turon. seu Vindocinense Thuani, Charta 87 :
Et quidem census 4. denar. de terra illa reddebatur, non tamen pro palatico, sed pro Motatico, hoc est, pro eo quod ex ipsa terra prenditur ad opus exclusæ molendini illius.
Est ergo Motaticum præstatio, quæ pro facultate eruendi Motas seu cespites exigitur. Vide Mota 4.
Motagium, Eadem notione. Charta [] ann. 1225. in M. Pastorali Eccl. Paris. lib. 16. Ch. 14 :
Si autem contigerit quod Canonici Parisienses prædictas pasturas ad prata, vel Motagium, vel terras arabiles, vel ad alios usus reduxerint, etc.
Tabularium Monasterii Deiparæ de Josaphat Charta 1213 :
Reliquit Ecclesiæ de Chevas 6. denarios censuales, quos Hugo de Suavilla Miles mihi debebat pro Motagio sui molini.
Tabular. Absiense :
Duas sextariatas terræ e lo beth ad molendinum, e lo Motage al besh adobar, e l'autre Motage subtus pratum, etc.
Infra :
Qui etiam percalcavit terram e lo Motadges ad molendinum cum Petro Abbate, etc.
Liber Chirographorum ejusd. Monasterii fol. 20 :
Et concessit ipse Petrus rivagium et Motagium molendini, etc.