« »
 
[]« 4 mota » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 531c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MOTA4
4. MOTA, Motarium. Charta Philippi Regis Franc. ann. 1200. in Magno Pastorali Eccles. Parisiens. lib. 21. Ch. 21. et 26 :
Motas quoque et piscationes, sive in Motariis, sive in aqua mortua, sive in magno fossato, etc.
Idem forte quod montatio. Vide in Montagium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rem non attigit Cangius ; Mota quippe hic nihil videtur nisi igniaria illa et palustris gleba, quæ Gall. Tourbe, Parisiis Mote dicitur. Motarium vero palustris est locus, unde ejusmodi Motæ eruuntur. Charta ann. 1210. in Tabular. Calensi pag. 226 :
Nos vero Ansello et hospitibus qui in prædicta possessione continentur ad usus suos marescum concessimus, ut Motas accipiant, et brueriam in scopulo.
Charta ann. 1472. apud Th. Blount in Nomolex. Anglic. :
Rogerus tradidit præfato Thomæ tria stagna et unam Motam piscariam existentem infra manerium D. de Yeffyn, habenda et tenenda prædicta tria stagna et prædictam Motam cum tota piscatione in eisdem.
Vide Motaticum.
P. Carpentier, 1766.
Non melius de igniaria et palustri gleba exponitur : aggerem enim sonat, quo continentur aquæ, cui construendo et reparando facultas conceditur cespites eruendi, ut ex sequentibus mihi manifestum est. Charta Awalonis de Sollegniaco ann. 1188. ex Tabul. S. Mariani Autiss. :
Quia vero molendinarii et homines nostri ad continendam aquam Motas de eisdem pratis auferre consueverant, hæc omnino deinceps fieri prohibui.
Alia Alani de Montetenero in Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 543 :
Cum omnibus et singulis dictorum molendinorum pertinentiis, scilicet chauceis, exasiis, exclusis, Motis, motagiis, piscaturis, rivagiis, etc.
Lit. ann. 1371. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 439 :
Et quædam Mota sive platea, sita super duo stangna dictæ villæ.
Quæ sic Gallice redduntur in aliis eadem de re Lit. ejusd. ann. ibid. pag. 444 :
Et la Mote qui est sur les deux estangs du chastel de Limoges.
Charta Rob. de Veteriponte ann. 1330. ex Chartul. S. Joan. in valle :
Le prieur (de S. Nicolas de Courbeville) ou prieurs de leur droit peuet et pourront prendre Mote et motage en touz noz frouz, pour la réparation de touz leurs molins, lices et chauciés, sanz contredit de nous, ne de nos gens.
Quibus haud invite applicari possunt, quæ allegantur supra : appellationis vero rationem nemo non videt. Vide Motaticum.
P. Carpentier, 1766.
Mota Papelardorum, Terreus agger, qui hodie Le terrein Notre-Dame appellatur. Sent. ann. 1282. ad calcem Necrol. eccl. Paris. Ms. :
Item de septimo articulo, videlicet de Mota Papelardorum ; ordinamus quod nichil projiciatur in aquam, per quod cursus aquæ [] valeat impediri, Mota permanente ut prius.