« Motus aquæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 533a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MOTUS
MOTUS Aquæ, Piscatio, ni fallor. Rota est
aquaria, qua in piscatione anguillarum utuntur. Chronicon S. Michaelis
Virdun. pag. 388 :
Dedit...... 7. mansos et dimidium cum molendino in villa Ormariscurte super fluvium Matartz, eo pacto ut solvant singulis annis 15. modios Kalendis Maii et 30. modios vini in festo S. Remigii : et si Motus fuerit aquæ, 30. anguillas in festo S. Andreæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Motum Facere, Vela dare, Gall. Faire voiles. Caffari Annal. Genuens. lib.
1. apud Murator. tom. 6. col. 286 : Galeæ vero viginti quinque et milites una Motum fecerunt, et istæ galeæ invenientes alias recolligentes steterunt secum. Movere,eadem notione adhibuit Bartholomæus Scriba lib. 6. Annal. Genuens. apud eumdem ibid. col. 467 :
Moverunt dictæ galeæ x. ut ad partes ultramarinas accederent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Motu Proprio. Hac formula primum usi sunt Romani Pontifices in Statutis, quorum longe minor
auctoritas et usus quam bullarum ; exinde sensim in bullis inserta quoque est, ut eas,
inconsulto Cardinalium concilio, nulloque petente, promulgare se significent. Hæc
invidiosa Gallis semper fuit, quam uti libertatibus Gallicanis contrariam et adversam
constanter rejecere. Bulla Eugenii IV. PP. ann. 1437. apud V. Ill. Fontaninum in Antiquit.
Hortæ pag. 466 : Motu proprio, non ad alicujus super hoc nobis oblatæ petitionis instantiam, sed de nostra mera liberalitate, etc.
P. , 1766.
◊ Propre Move, eodem
sensu, in Lit. ann. 1364. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 522.