« »
 
[]« Muffulæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 536b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUFFULAE
MUFFULÆ, Gall. Mouffles, Chirothecæ pellitæ et hibernæ. Capitul. Aquisgran. ann. 817. et Capitul. M. addit. 1. cap. 22 :
Wantos in æstate, Muffulas in hieme vervecinas.
Et cap. 79 :
Ut Muffulæ vervecinæ Monachis dentur. Mulfolas
habet eadem notione Adelardus in Stat. Abb. Corbeiens. lib. 1. cap. 3 :
Wantos duos, Mulfolas duas. Musfulas,
Leges Henrici I. cap. 70. seu ut quidam Codd. præferunt, mufflas. Ita etiam Statuta Ordin. Præmonstrat. dist. 2. cap. 13 :
Mufflas de panno albo vel griseo sine nota curiositatis foderatas pellibus permissis sustinemus haberi pro frigore repellendo.
Miracula S. Martialis apud Stephanot. tom. 2. Fragm. Histor. MSS. :
Sed et de gemmis, aureis ornamentis interlucentibus, Muffulas suarum manuum complevit, et sufficere sibi credens quod abstraxerat, qua parte exire posset, omnia perambulans temptabat.... obdormivit.... Muffula cum gemmis capiti supposita apparuit.
Computus ann. 1202. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. clvii. :
Pro grisiogr' intorum et Muflorum, v. s.
Menagio a Moffel, quod Germanis idem sonat, vocis etymon. Vetus Poema MS. de Vulpe Coronato :
De chauces, aussi chaperon,
Et de Mouffles, housiaus à chievre.
MS. :
N'aiés pas les bras en Mouffles.
Joan. Molinetus pag. 93. v° :
Prinst manteau gris, chappellet, et Moufflette.
Vide Moffula.
P. Carpentier, 1766.
Est etiam vestium ornatus species, ut colligitur ex Lit. ann. 1365. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 555. art. 8 :
Quilibet secretarius et notarius de cetero creandus, illico quod erit per regem retentus in secretarium vel notarium, tenebitur decenter et honeste se gerere et vestire ; nec poterit aliquis ipsorum radiatas vel partitas vestes, aut manicas tunicarum super manus extensas, quæ Moufle vocantur, aut poulenam in sotularibus defferre.