« Munditias facere » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 546a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUNDITIAS
MUNDITIAS Facere, Scopis purgare, mundare : vox Monachorum præsertim :
Balaier, Nettoier.Plautus in Sticho :
Regula S. Benedicti cap. 35 :Munditias volo fieri, afferte scopas.
Egressurus de septimana, sabbato Munditias faciat.Bernardus Mon. in Consuet. Cluniacens. MSS. cap. 48 :
Die vero sabbati facient Munditias, quod est bene lavare cum scopis fontem claustri, atque lavatorium, et mundare pavimentum necessarium.Capitula Monachorum ad Augiam directorum cap. 10 :
Ut in sabbato, quando Munditias facere solent, pedes cum silentio lavent, etc.Chrodogangus Metensis Episc. in Regula Canon. cap. 9 :
Munditias vasorum faciat, et vasa ministerii sui, quæ ad ministrandum accepit, sana et munda cellario reconsignet.Vita B. Stephani Abb. Obasin. cap. 30 :
Vestes abluere, domos scopare, et cæteras Munditias sollicite exercere.Kero Monachus :
Munditias, hreinida.Ardo in Vita S. Benedicti Abbatis cap. 2. num. 8 :
Munditias Monasterii, quoties opportunitas expetiit, exercuit.Vide Vitam S. Marinæ cap. 4. et Joannem Abb. S. Arnulphi in Vita B. Joannis Abb. Gorziensis num. 77. Statuta Guigonis II. Prioris Cartusiensis cap. 4. § 20. cap. 28. § 5. Statuta antiqua ejusd. Ord. 1. part. cap. 13. § 7. Mundare porro vox in hac re propria. Ebrardus in Græcismo cap. 10 :
Gregor. Tur. lib. 9. cap. 35 :Scoba domum mundat : scobs est quod mittitur extra :Scobs est quod mundo : quo scoba fit æde repello.
Cur non sunt scamna hæc operta stragulis, aut domus scopis Mundata ?
Munditia. Leges Luitprandi Regis Longobard. tit. 69. § 1. 94. (6, 41) :
Si quiscunque liber homo ancillam suam pro religionis et Munditiæ causa vestem religiosam induerit, etc.