« »
 
[]« Mundman » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 546c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUNDMAN
MUNDMAN, Qui in mundio seu tutela alterius sunt, qui se alterius potestati commendant, idemque qui Commendati ; ex mund, tutor, protector, et man, homo. Laudum seu sententia lata ann. 1258. apud Maximilianum Henric. in Apolog. pro Archiep. Colon. pag. 21 :
Item quod diversi cives et potentes recipiunt, et recipere consueverunt populares et impotentes in suam protectionem, nominantes vulgari nomine Muntman : Ita quod quando tales populares delinquant, clandestina servitia dant potentibus, et ob hoc ipsorum excessus defendunt.
Charta Caroli M. in Monumentis Paderbornensibus pag. 325 :
Omne regale vel sæculare judicium super servos suos, et liddones, et liberos, malman, et Mundman, et omnes utriusque sexus homines, etc.
Charta Friderici II. Imp. ann. 1219. de Juribus ac privilegiis civitatis Norimbergensis, apud Goldastum :
Quicunque civis antedictæ civitatis fecerit se alicujus Muntman, tam civis ille, quam qui hoc modo receperit eum, gratiam nostram demeruit, et in utroque pax non violatur.
Alia ejusdem Imper. ann. 1230. pro Privilegiis urbis Ratisponensis, in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 240 :
Statuentes, ut singuli potentes de civitate sua, qui vassallos [] sibi faciunt ad turbandam pacem civitatis, qui Mundman vulgariter nominantur, ad munitionem civitatis dent 10. libras, nihilominus a fidelitate præscita relinquentes hujusmodi absolutos.