« »
 
[]« Mundualdus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 547a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUNDUALDUS
MUNDUALDUS, Tutor, qui tenet in mundium, in Lege Longob. lib. 1. tit. 16. § 8. tit. 17. § 5. tit. 30. § 11. tit. 33. § 3. lib. 2. tit. 2. § 4. tit. 6. § 1. tit. 8. § 2. tit. 37. § 1. Aist. 6. Liutpr. 141. (6, 88.) 31. (5, 2.) 92. 93. 99. (6, 39. 40. 46.) 12. (2, 6.) 30. (5, 1.) Defensor Legibus constitutus, dicitur lib. 1. tit. 30. § 13. Lud. P. 17. :
Si quis alienam sponsam rapuerit, aut patri ejus, aut ei qui legibus defensor esse debet, cum lege sua eam reddat.
Tab. Casaur.
Ego Adelberga filia quondam Luponi, consentiente mihi Sigolfo filio et Mundualdo meo, concedo ad usum fruendum vobis, etc
. Alio loco :
Vere ipsam Gundi uxorem habeo, eo quod mihi eam ad legitimum matrimonium tradidit Amelfredus filius ejus, cum Mundualdo suo.
Et infra :
Et prædictus Amelfredus Mundualdus qui in hac illicita conventione consentiens fuit.
Notitia Judicati ann. 1061. ibid. :
Tunc ista Purpura per consensum de Odemundo Mundualdo suo manifestavit et dixit.
Charta Richildæ Comitissæ ann. 1025. in Bullario Casin. tom. 2. pag. 77 :
Bonifacius marchio jugale et Mundoaldo meo.
Vide Ughellum tom. 1. part. 2. pag. 371. tom. 3. pag. 785. etc. Statuta MSS. Caroli I. Reg. Sicil. cap. 141. ubi de feminis deceptis :
Mais il puet avoir la presence d'autres juges, ou de lor Modoals, ou de lours parens, etc.
Vide Frea 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mondoaldus, Eadem notione, in Charta ann. 1033. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 98 :
Adeleyda... filia quondam Bosoni Comitis... ipso namque jugale et Mondoaldo meo michi consentiente et supter confirmante, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mundualdus, Procurator, quia partes alterius tuetur. Constitut. Caroli II. Reg. Siciliæ lib. 2. tit. 44. Edit. 1560. pag. 189 :
Mulieres Longobardorum seu Francorum jure viventes, in judiciis tantum restituendas esse sancimus, cum per negligentiam vel fraudem Mundualdorum seu procuratorum suorum, enormiter læsæ probantur.
Mundualdum, Idem quod Mundiburdum. Charta Ugonis et Lotharii Regum Italiæ circa 934. apud Ughellum tom. 2. pag. 123 :
Constituimus ut.... omnia sub nostræ tuitionis Mundualdo, quieto ac pacifico ordine habeant atque possideant.
Alia Lamberti Imperatoris ann. 898. pag. 124 :
Eam recipientes sub nostræ tuitionis Mundualdo, etc.