« »
 
[]« 1 mundus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 547a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUNDUS1
1. MUNDUS, vulgo Sæculum, le Siecle. Epitaphium Afrodites Christianæ laudatum a Grutero pag. 1177. et a J. Sponio in Itin. pag. 14 :
Restitit hæc Mundo, semper cœlestia quærens, etc.
Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 31 :
Habet Mundus veredarios, commentarienses, ..... habet Ecclesia acolytos, lectores, etc.
Ita apud Palladium in Hist. Lausiaca cap. 54. ϰόσμος usurpatur pro eo quod sæculum Latini Patres vocant :
Ἠρώτα ἧμας τὰ ἐν τῷ ϰόσμῳ πραττόμενα.
Hinc Κοσμιϰός, apud eumdem Palladium cap. 61. 68. et alios, qui Latinis []
Mundialis, Sæcularis. Glossæ Isid. : Mundialis, homo mundi statu. Leg. in mundi statu. Charta ann. 1069. in Archivis S. Victoris Massil. :
Frater autem Aicardi juvenis, Mundialis ac sæcularis animi, etc.
Constantius in Vita S. Germani Autissiodor. ubi de S. Genovefa :
Cæterum universa alia Mundialis pulchritudinis ornamenta, auri gemmarumve compacta fulgoribus, numquam tuis vel collo vel digitis inseri patiaris ?
Adde Monast. Angl. tom. 1. pag. 52. Prudentius Peristeph. :
Ductor aulæ Mundialis ire ad aram jusserat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mundanalis, Eadem notione. S. Ildephonsus in Addit. ad S. Isidor. de Viris illustr. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 80 :
Sicque post lucis Mundanalis occasum, in basilica S. Leocadiæ tenet habitationem sepulcri.
Charta ann. 1424. apud Stephanot. tom. 2. Antiquit. Occitan. Bened. MSS. pag. 497 :
Porro nos Geraldus memoratus episcopus considerans quod corpora humana sine aliqua Mundanali sustentatione in terris non possunt vivere, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mundanus, Laicus. Charta Roberti Comit. Arvern. ann. 1386. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 122 :
Per quemcumque judicem ecclesiasticum seu Mundanum.
Alia ann. 1329. in Tabular. Eduensi :
In omni loco dominationis et alio quovis et coram quibuscumque judicibus ecclesiasticis et Mundanis.
Litteræ ann. 1313. apud Rymer. tom. 3. pag. 461 :
In quacumque curia ecclesiastica vel Mundana.
Ita tom. 10. pag. 122. et Ordinat. Reg. Fr. tom. 2. pag. 159.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mundiales, pro Homines. Glaber Rodulphus apud Duchesn. tom. 4. Hist. Franc. pag. 36 :
Plasmator parce mœstis Mundialibus,
Succurrat fletus intimis doloribus :
Pascat mœrentes singultuum gemitus,
Humanum decus dum rapit interitus.
Mundiales Historici, apud Sulpitium Severum lib. 2. Hist. Utuntur præterea S. Hieronym. Epist. 17. Rusticus Episcop. Burdegal. in Epist. ad Eucherium, Victor Utic. lib. 3. Salvianus lib. 1. de Gub. Dei, Joan. Diac. in Vita S. Gregor. PP. Odo Cluniac. in Vita Geraldi lib. 2. cap. 1. Theoder. Mon. in Hist. Invent. S. Celsi Episc. Trevir. cap. 1. num. 10. Wolfardus Presb. lib. 2. de Vita S. Walburgis cap. 3. n. 17. Eadmerus lib. 2. Vitæ S. Anselmi Cantuar. cap. 38. Concil. Hispal. II. can. 1. 3. Gildas de Excidio Britan. Philippus Eystetensis in Vita S. Willibaldi cap. 7. Vita S. Aviti Episcopi Viennensis n. 4. Vita S. Pauli Episcopi Virdun. cap. 1. etc. Ἄρχοντες ϰοσμιϰοί, in Constit. Apostol. cap. 23. Sæculares potestates, Dionysio Exiguo, etc. Apud Tolosanos, Moundi vocantur, præcipui e civitate adolescentes delicate vestiti et viventes, quasi mundiales.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mundanitas, Vanitas, mundi amor. Vita B. Coletæ tom. 1. Martii pag. 577 :
Cujus quidem Principis.... Mundanitas conversa fuit in religiositatem.
Mundialitas. Arnoldus Lubec. lib. 3. cap. 9. de Monachis :
Refrixit caritas, subintravit Mundialitas.
Mundialiter, apud Tertull. lib. de Resurrect. carnis cap. 46. et apud Fulbert. de Ortu S. Mariæ.
Mundalia, apud Ruricium lib. 2. Epist. 42.