« »
 
[]« Municio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 548b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUNICIO
MUNICIO. Statutum Johannis Reg. Franc. ann. 1358. tom. 4. Ordinat. pag. 188 :
Quod cum oblacione predicta cessant penitus omnia alia subsidia ac etiam mutua tam universitatum quam personarum, nec non Municiones et missiones propter hæc servientium gratis ab eis procederent.
Ubi servientes seu apparitores, qui in debitorum ædes tributa exacturi immittebantur, intelligit D. Secousse. Mallem ego accipere de expensis cibariis aliisve quæ pro iis exactoribus fiunt, et a quibus eximuntur cives. Vide Munitio 1.
P. Carpentier, 1766.
De expensis apparitorum, qui in domum debitoris a judice mittuntur, hæc revera accipienda esse probant Lit. ann. 1368. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 544. art. 2 :
Quandoque plures mittuntur comestores, commissarii vel servientes, aut alii in Municionem in domibus dictorum debitorum, qui ex hoc multipliciter agravantur.
Nostris vulgo Garnison. Vide Comestores.