« »
 
[]« 4 munitio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 549b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUNITIO4
4. MUNITIO, Reditus, fructus, quidquid[] ecclesiæ muniendæ et constituendæ assignatum est. Bulla Eugen. III. PP. ann. 1146. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 280 :
In Lutevensi episcopatu fiscum S. Genesii Litenis et ecclesiam S. Johannis cum villa, atque Munitione sua, cæterisque pertinentiis suis.
Vide Mundiburgis.
P. Carpentier, 1766.
Munitionis Observatores dicuntur vassalli, qui ex feodis suis tenentur ad tuenda castra dominorum suorum, iidem qui Stagerii. Vide in Stagium. Epist. ad Blancham comitis. Campan. ann. 1213. apud Villehard. pag. 254 :
Intimamus vobis præterea quod scripta feodorum vestrorum sunt in ecclesia S. Stephani Trecarum, et in scriptis continentur duo millia et ducenti milites, quorum mille et octoginti sunt tam ligii, quam Munitionis observatores.