« Muscarium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 555b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUSCARIUM
MUSCARIUM, Μυοσόϐιον, in Gloss. Lat. Gr. Gloss. Lat. MS.
Reg. :
Flavellum, Muscarium.Jo. de Janua :
Flabellum, Muscarium, scilicet quo muscas abigimus.S. Hieronym. Epist. 20 :
Quod autem et matronis offertis Muscaria, parvis animalibus eventilandis, etc. Moschetto,Italis :
Moschetum,in Statut. Mediolan. part. 2. cap. 457. Vide Flabellum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Insigne est
inprimis Muscarium in ecclesia Trenorchiensi asservatum, quod delineari curavit Auctor
Historiæ ejusdem loci propediem in publicum prodituræ. Cui usui fuerit indicant versus ei
inscripti, referente Mabillonio tom. 4. Annal. pag. 356 : Manubrium eburneum sculptili opere decorum duos amplius pedes longum est, in quo auctoris nomen hoc versu exprimitur :Sunt duo quæ modicum confert æstate flabellum :Infestas abigit muscas, et mitigat æstum.
Joel me sanctæ fecit in honore Mariæ.