« »
 
[]« Muscheta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 556a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUSCHETA
MUSCHETA, Mosquea, Templum Mahumetanum. Will. Apul. lib. 3. Rer. Norman. :
Glorificansque Deum, Templi destruxit iniqui
Omnes structuras, et quæ Muscheta solebat
Esse prius, Matris fabricavit virginis aulam :
Et quæ Machameti fuerat cum dæmone sedes,
Sedes facta Dei, fit dignis janua cæli.
Bernardus de Breydenbach in Itinerario Terræ Sanctæ :
His diebus quibus in Muschetis congregantur, et quando præcipuas habent solemnitates, etc.
Idem :
Juxta illud templum modernus Soldanus novam edificavit ecclesiam sive Muschteam.
Caffari Annal. Genuens. lib. 1. apud Murator. tom. 6. col. 252 :
Saraceni namque illico arma et alia dimiserunt, et ad Muschetam eorum fugere incœperunt.
Occurrit ibid. non semel. Nicolaus Huen in Itinerario Hierosol. :
A la maison S. Anne a une tres belle Eglise en l'honneur d'elle fondée : mais ils en ont fait une Musquette.
Vide Moscheda.