« »
 
[]« Myobarbum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 563b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MYOBARBUM
MYOBARBUM, apud Ausonium in lemmate Epigrammatis 30. Cantharus potorius Scaligero, qui a similitudine muris et barbæ, quæ in conum desinit, Myobarbum voce ibrida dictum existimat. Turnebus vero Advers. lib. 3. cap. 19. putat verbum compositum mure et barbo, quod mensuram, liquidorum sescunciam pendentem sonat, ut sit tamquam muris cyathus. Quidam legunt Myhobarbum, alii Myohobarbum ; emendat[] Lil. Gyraldus Myxobarbarum, quod non placet. Vide Cuperum in Harpocrate pag. 78.