![[]](img/image.png)
MYOBARBUM, apud Ausonium in lemmate Epigrammatis 30. Cantharus potorius Scaligero, qui a
similitudine muris et barbæ, quæ in conum desinit, Myobarbum voce ibrida dictum
existimat. Turnebus vero Advers. lib. 3. cap. 19. putat verbum compositum mure et
barbo, quod mensuram, liquidorum sescunciam pendentem sonat, ut sit tamquam muris
cyathus. Quidam legunt Myhobarbum, alii Myohobarbum ; emendat
Lil. Gyraldus Myxobarbarum, quod non placet. Vide Cuperum in Harpocrate pag.
78.
![[]](img/image.png)