« »
 
[]« Namium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 567b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NAMIUM
NAMIUM, Pignus, ex Saxonico Nam, pignoris ablatio, et Nyman, distringere, ut vult Lambardus : vel ut vult Joannes Stiernhookus lib. 1. de Jure Sueonum vetusto cap. 10. a voce Suecica Nema, et nam, quæ capturam sonat : nans, apud Petrum de Fontanis in Consilio cap. 10. et in veteri Consuetud. Normanniæ 1. part. ubi complura habentur capita de ejusmodi namiis ; et in nova art. 63. et seqq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hickesio tom. 1. Thesauri Ling. Sept. pag. 164. ubi de Grammatica Anglo-Saxon. Namps cum Latino-Barbaro Nampta videtur factum a Namfes, Namfs per contractionem a plurali Namfeos vel Namfeohs quod pecora districta significat. ut Namfæ in vetustis Danicæ et Scandicæ linguæ libris ; Nams vero eliso p a Namps vocabulo.
Namium Capere, Pecora seu pignus auferre. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 2 :
Quod si reddere noluerint, neque ad disrationandum venire, tunc cives, quibus debita sua debent, capiant in civitate Namia sua, vel de Comitatu in quo manet, qui debitum debet.
Adde cap. 51. Polyptychus Fiscamn. ann. 1235 :
Rogerius Anfrei tenet ix. acras terre, et debet facere submonitiones, et Nammia capere, et grantiam retegere et mundare. Nammiam capere,
in Charta ann. 1275. ex Chartul. S. Vandregesili tom. 1. pag. 1052. Leges vernaculæ Willelmi Nothi cap. 42 :
Ne prenge hum Nam ni l'en Conté, ne defors, dici qu'il eit tres fois demanded dreit, el Undred, û el Conté, et sil a la tierce fiée ne pot dreit aver, alt à Conté, et le Conté l'en asene le quart jur : et celi eli defaut deki il se claime, dunt prenge congé qui il puisse Nam prendre pur le son lum et pref.
Sic ea verba dispungenda et reddenda :
Non capiat quis Namium, neque extra, priusquam ter rectum petierit in Hundredo vel in Comitatu : et si ad tertiam vicem rectum non potest habere, eat ad Comitatum, et Comitatus assignet quartum diem : et si is deficit de facto cujus se clamat, tum licentiam capiat capiendi Namium pro suo proficuo.
Per Namia Distringere, Ablatis pignoribus compellere. Charta Matillis apud Th. Madox Formul. Anglic. pag. 313 :
Et si dictos sex solidos eisdem Monachis... ad dictum terminum non solverimus annuatim..... volo et concedo..... quod Baillivi Insulæ distringant me....... per Namia nostra in dicto manerio de Gatecumbe.
Namium Excutere, Datum vel ablatum eripere, Enlever le Namps. Leges Henr. I. cap. 51 :
Nemo Justitiæ vel Domino suo Namium excutere præsumat, si juste vel injuste capiatur, sed juste repetat, plegium offerat, et terminum satisfaciendi.... Qui Namium excussit, reddat, et oversennessa sit.
Vide Statuta secunda Roberti I. Regis Scotiæ cap. 21. § 1.
Namium Vetitum, Illegitima pecorum prehensio, et in locum illicitum abactio, sub prætextu damni per ea abigenti [] facti, quo casu clarigationis jus conceditur, quod Placitum de Vetito Namii dicitur. Namium enim extra Hundredum duci vetatur in Legibus Henrici I. cap. 29. Quod quidem Placitum pertinet ad Coronam Regis, ex Regiam Majest. lib. 4. cap. 27. Vide Statuta secunda Roberti I. Regis Scotiæ cap. 24. § 7. Bractonum lib. 3. Tract. 2. cap. 37. § 1. et Cowellum.
Namiare, Pignorare, pignus auferre. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 51 :
Si Vicecomes injuste aliquem Namiet, convictus noxæ suæ causam perdat, et suppliciter (simpliciter) emendet.
Nammium, Nammiare, in Consuetudinibus municipalibus, Nantir, passim. Charta Henrici Abbat. Fiscan. in Tabulario Fisc. fol. 36 :
Nammia quæ capta fuerint in terra Abbatis non nisi in terra Abbatis ponentur in parcum... forestarius sequetur forefactum usque in villam de Asiaco per roeriam, et si equus attelatus fuerit, Nammiabit, et Præposito Abbatis usque ad placita replegiabit.
P. Carpentier, 1766.
Mors-namps appellatur pignus omne, quod non ex animalibus, sed ex pecunia capitur, in Lit. remiss. ann. 1384. ex Reg. 125 : Chartoph. reg. ch. 90 :
Jehan le boucher trouva en son dommage certaines bestes à laine, qui estoient à Geffroy le jeune, lesquelles bestes ledit Jehan print et mist en parc, selon ce que par la coustume du pays lui loisoit à faire ; et venu à la cognoissance dudit Geffroy ala en l'ostel dudit Jehan, vouloit et soy efforçoit avoir ses dites bestes, parmi baillant Mors-namps.
P. Carpentier, 1766.
Namma, Idem quod Namium. Charta ann. 1259. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 974 :
Præcipio quod si dictum quarterium dicto termino a me vel successoribus meis, vel a locatis integre persolutum non fuerit dicti religiosi vel sui allocati capiant Nammas,.... et vendant dictas Nammas ad solutionem dicti quarterii faciendam.
Hinc
P. Carpentier, 1766.
Nammeare, Nammas seu pignora auferre. Charta ann. 1281. ibid. col. 1059 :
Quotiescumque cessatum fuerit in solutione dicti redditus, quocunque termino, in parte aut in toto, procurator dictæ abbatiæ..... faciat Nammeari et Nammas distrahi et etiam explectari.
Exnammiare. Vetus Charta in eodem Tabulario Fiscanensi f. 71 :
Forestarius tam in bosco quam extra, etiam in tota terra manerii Exnammiabit forefactum nemoris, et mittet Nammia in feodo manerii, sed non debent reddi vel plegiari nisi per cellarium.
Namum, in Legibus Burgorum Scoticorum cap. 34. 47.
Namus in Statutis secundis Roberti I. Reg. Scot. cap. 21. etc.
Namare. Leges Burgorum Scotic. cap. 4 :
Burgensis non potest Namare burgensem in eodem burgo commorantem, sine licentia Præpositi sui.
Namnum. Concilium Islebonense cap. 19 :
Si duellum sine licentia Episcopi susceperit, aut Namnum ceperit, aut assultum fecerit.... Clericus, etc.
Ordericus Vital. lib. 9. pag. 721 :
Ut nullus homo alium assaliat, aut vulneret, aut occidat, nullus Namnum vel prædam capiat, etc.
Nannum. Charta Willelmi Comitis Ponvensis ann. 1135. pro fundatione Abbatiæ Persiniacensis, apud Ægidium Bryum in Hist. Perticensi :
Nullusque in dicto Monasterio, nec in locis ejusdem hominem capere aut percutere, Nanna, animalia, blada, vina, aut alia bona eidem constituta capere, vel portare audeat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nantissamentum, Eadem notione, Gall. Nantissement. Litteræ Philippi [] Pulcri Franc. Regis ad Archiepiscopum Senon. et Episc. Altissiod. : Nantissamenta, id est pignora... propter hoc accipiant. Vide Glossar. Juris Gallici v. Nantissement.
Nanneare. Tabular. Majoris Monast. circa ann. 1200 :
Si quis audeat Nanneare, vel molestiam facere, etc.
Passim ibi.
Namptum. Regestum Olim ann. 1273. fol. 195 :
Et quia nolebant solvere, capta fuerunt et detempta Nampta eorum,
id est, Pecora. Vetus Consuetudo Normanniæ cap. 7 :
L'en doit sçavoir que celui qui tient Namps, ne leur doit pas donner à manger, mais il doit pourvoir de les mettre en lieu convenable, qu'ils n'empirent par la raison des lieux où ils sont.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Namtum. Leges Norman. cap. 7. apud Ludewig. tom. 7. pag. 159 :
Bedelli autem sunt servientes minores, qui Namta debent capere et officia minus honesta exercere.
Charta ann. 1205. e Tabulario Meldensi :
Querela est de Namtis captis in clauso S. Celiniæ.
Nantum. Charta ann. 1247 :
Item concordamus et unammiter arbitramur, quod domina et hæredes Montis-morentiaci possunt capere Nanta in censiva sua... et tenere Nanta in castro B. Dionysii, donec eis satisfactum fuerit de redditibus suis et emendis.
Occurrit in alia ann. 1252. in Hist. Monast. S. Martini de Campis pag. 207. Charta ann. 1205. ex Archivo Castri Vitreii :
Et si forte contingeret, quod prædicti nummi ad dictum terminum non solverentur, Nanta pro prædicta pecunia .... capientur.
Occurrit rursus tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 129.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nautum, Idem quod Nantum, ni ita legendum sit. Tabular. Calense part. 116 :
Tenemur nauta ipsorum penes nos conservare... et nulli eorum Nauta reddemus, nisi per consensum Abbatissæ. Datum an. Dom. mccxxxvi.
Nantare. Charta Ludovici Comitis Blesensis et Clarimontis ann. 1197. pro Credulio :
Quilibet plegium Nantare poterit, sicut debet : ego plegium meum Nantabo, sicut soleo, nisi plivinæ emendandæ plegium dederit.
Charta Communiæ Bituric. ann. 1181 :
Plegium vero vel societas illa pro homine de Duno seu Castellania data, non poterit Nantari vel capi, etc.
Adde Raguellum, et Thomasserium in Consuetud. localib. Bituric. pag. 64. 95.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ex hoc Nantare nostris dictum Nantir potius crediderim, quam a nancisci vel recentiori Græco ναντίζειν, ut volunt alii.