« »
 
[]« Nastaid » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 571a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NASTAID
NASTAID. Lex Alem. tit. 56. § 2 :
Liceat illi mulieri jurare per pectus suum, et dicat, Quod maritus meus mihi dedit in potestate, et ego possidere debeo. Hoc dicunt Alamanni Nastaid.
Ubi Editio Heroldi habet Nasthait. Vox composita, ut volunt, ex Næst, sive Naest, hoc est, proximum, et aid, sive eed, i. juramentum ; quia, aiunt, nihil corde sive vita propius hominem tangit. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 906.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aliam lectionem tum verbis legis, tum praxi forensi convenientiorem affert Schilterus, scilicet Nachschait, quod significat, inquit, donationem propter nuptias post pacta dotalia, durante matrimonio factam.