« »
 
[]« Natineus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 573b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NATINEUS
NATINEUS, Acolythus. Vita S. Hugonis Monachi Æduensis, sæc. 5. Benedict. pag. 94 :
Sicque ex more ecclesiastico gradatim sacratus processit usque ad Natinei officium ; et licet in minoribus gradibus adhuc constitutus, tamen ipsis reverentissimis Sacerdotibus erat admirandus.
Vitæ scriptor allusit ad vet. Testamenti Nathinæos seu Gabaonitas perpetuo famulitio addictos decreto, de quo Jos. cap. 9. tumque dictos Nathineos, cum David constituit ut Levitis servirent, sicut Levitæ Sacerdotibus scilicet ab Hebræo ם׳נ׳תנ, Dedititii, ministri, servi publici. Nathinæi memorantur lib. 1. Paralip. 9. 2. et passim apud Esdram. Quidam legunt Nathinæi. Leg. Nithenæi.