« Nauda » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 577b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NAUDA
NAUDA. Charta ann. 1215. in Tabulario Ecclesiæ Carnotensis num. 305 :
Præterea terram capientem 18. sextarios seminis, et unam Naudam quæ est prope illud herbergamentum.Charta ann. 982. in Probat. Histor. Lotharingiæ col. 391 :
In Gisboni manso mansum unum, in Beverone Naudam quæ dicitur S. Mansueti, campum unum in Vercilliaco, Naudam quoque Widonis : hæc omnia in usus Monachorum in eodem loco Deo deservientium delegamus.Similia habentur in Charta ann. 965. ibid. col. 374. Videtur esse modus agri. Quid si idem quod Hoba nonnihil detorta voce ? Vide Huba.
P. , 1766.
◊ Idem prorsus videtur quod
Noa 1. Locus pascuus, sed uliginosus et aquis irriguus. Charta ann. 842. inter
Instr. tom. 8. Gall. Christ. col. 411 : Fiscum nostrum, qui dicitur Vicus-Levandriacus, ...... cum sancta Maxentia, Nauda et geli, cumque omni exactione, etc.Leg. et qualicumque. Vide supra Nata 2. et infra Nausa.