« Naufragium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 578a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NAUFRAGIUM
NAUFRAGIUM, Jus quod Principi vel Domino competit in naufragiis, seu in navibus vi
tempestatis fractis. Naufragia quæ Curiæ debentur, lib. 1. Constit. Sicul. Diploma
Caroli Simplicis pro Ecclesia Narbonensi :
Concedimus præterea medietatem salinarum, telonei, portatici, et raficæ, sive Naufragii, atque pascuarii.Charta ann. 1099. apud Gariellum in Episcopis Magalonensibus pag. 90 :
Notum sit omnibus quod Raimundus, Melgoriensis Comes propter Naufragium et albergas, quas per vim in villa nova, et alibi in allodio S. Petri contra testamentum patris sui accipiebat, a Gotofredo Episcopo excommunicatus est.Libertates Regni Majoricar. ann. 1248. MSS. :
Naufragium aliquod non erit unquam in partibus insulæ supradictæ. Naufragiumigitur interpretor navim fractam, quæ ad littus a mari ejicitur, quod Angli Shipwrech vocant, id est, wreccum de navibus. Charta Edwardi Confessoris in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 237 :
Cum omnibus quæcunque maris procellosis tempestatibus in aquam vel in terram ejecta fuerint, quod Anglice Schip-wrech promulgatum est onomate.Alia Edwardi III. Reg. pag. 902 :
Similiter si naves aut scaphæ, aut bona ipsorum Monachorum infra dominium meum per procellum maris aut Naufragium, aut per aliud infortunium fracta aut submersa fuerint, ipsa vasa et bona sint ipsorum Monachorum.Charta Philippi Regis Franc. ann. 1317. apud Argentreum lib. 5. Hist. Armoric. cap. 34 :
Exceptis et retentis dicto Duci.... peceio seu Naufragio marino, forefacturis, emendis, et emolumento ex fractura navium, et ratione præmissorum peceii et Naufragii ob defectum brevetorum, etc.Charta ann. 1343. ex Archivo Eccl. Massil. :
Præpositus et Capitulum Ecclesiæ Massil. vendidit Dominæ nostræ Reginæ Dei gratia Jerusalem et Siciliæ Reginæ omne dominium, senhoriam et jurisdictionem quam habet et possidet in villa superiori civitatis Massil. et in territorio ipsius necnon lesdas, pedagia, Naufragia, piscarias, etc.Vide Lagan, Wrech.
In Naufragium Ponere, Disperdere, dissipare. Formulæ vett. Pithœi cap. 19 :
Nec vendere, nec donare, nec alienare, neque in Naufragium ponere, nisi quicquid ibidem elaborare et emeliorare potuerimus.Cap. 30 :
Nec minuare, nec per nulloque ingenio in Naufragio ponere pontificium non habeas faciendi, etc.Capitulare de Villis, cap. 8 :
Et ipsum vinum in bona mittant vascula, et diligenter providere faciant, quod nullo modo Naufragium sit.Tabularium Brivatense Ch. 13 :
Et tamen nec venundandi, nec in ullo Naufragio ponendi non habeat potestatem.Adde Ch. 138. Testamentum Andreæ Dertonensis Episcopi editum ab Ughello in Appendice tom. 4. pag. 9 :
Aut ipsis casis et rebus in Naufragium miserint, aut ullam disisionem exinde fecerint, etc.Charta vetus in Metropoli Salisburgensi tom. 3. pag. 321 :
Nec vendere, nec alienare, nec ullum Naufragium imponere, sed emelioratas ad ipsum Monasterium revocare.
Naufragare, Eadem notione. Charta Deodati Clerici ann. 32.
regni Caroli gloriosissimi Regis ex Archivo S. Bertini :
Et aliubi ipsam rem nec dare, nec vendere, nec commutare, nec Naufragare pontificium non habeam.Concilium Tolet. xvii. cap. 4 :
De universis Ecclesiæ ornamentis nihil unusquisque Sacerdotum pro suis usibus confringere, vendere, aut Naufragare pertentet.Occurrit in Legibus Wisigoth. lib. 8. tit. 3. § 12. in Legibus Longob. lib. 2. tit. 29. § 6. tit. 32. § 5. Liutpr. 117. 86. (6, 66. 33.) in Formula Lindenbrog. 175. in Annal. Bertin. ann. 870. etc. Vide Nauratus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Naufragiare. Charta Childeberti Regis Franc. ann. 697. apud Felibianum Hist. San-Dionys. pag.
xvii : Mancipia vel reliquas res,... Naufragiassent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Naufragius, Infortunium, damnum. Formulæ Andegav. art. 33. apud Mabillon. tom. 4. Analect.
pag. 253 : Contegit gravis Naufragius, quod in villa illa casa sua per nocte fuit effracta, et omnes præsidios suos, aurum, argentum... fuit deportata.
Naufragalis, Naufragus, Mart. Capellæ l. 6.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Naufragiosus, Naufragio expositus, periculosus. Naufragiosum pelagus, apud Claudium
Mamertum de Statu animæ lib. 1. cap. 1. et Sidonium lib. 4. Epist. 12.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Naufragosus, Eadem notione. Naufragosum sæculum, in Capitul. Caroli C. tit. 27. cap.
15. extr.Naufragus, Decoctor. Glossæ antiquæ MSS. :
Prodigus, Naufragus.Leges Luitprandi Regis tit. 119. § 3. 152. (6. 99.) et Lex Longob. lib. 1. tit. 25. § 60 :
Si quicunque homo qui est pauper aut Naufragus, qui vendidit aut dissipavit substantiam suam, etc. Naufragi homines,eadem notione lib. 2. tit. 55. § 17. Rach. 4.