« Navaticum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 576c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NAVATICUM
NAVATICUM. Chartæ Caroli C. et Caroli Simplicis pro Monasterio Trenorchiensi, apud
San-Julianum et Chiffletium :
Præcipimus ut nullus.... neque in mari aut Rhodano, seu Sagona aut Dou, vel Ligeri fluminibus navigantibus, aut littoribus commorantibus, requirere audeat, aut præsumat, aut Navaticum, aut cespitaticum, aut salutaticum, aut pontaticum, aut in terra rotaticum.Quo loco Navaticum quidam volunt esse vectigal illud, seu conjectum, quod ad navium compositionem, ut loquuntur Capitula Caroli C. tit. 38. ad repellendos Normannos et inhibendos eorum incursus, populis induxit idem Carolus. Capitulare 1. ann. 810. cap. 15. et append. 2. Capit. cap. 15 :
De materiamine ad naves faciendas.Ingulfus pag. 891 :
Tertio etiam anno pro triremibus per omnes portus fabricandis, et navali militia cum victualibus...... 200. libræ exactæ sunt. Καραϐοποιίανvocat Leo in Tacticis cap. 20. § 71. a qua pensitatione, ingruente præsertim bello, nemo immunis erat. Vide Monachum Sangall. lib. 1. de Carolo M. cap. 32.
◊ Alii Navaticum esse contendunt, quod navale
telonium appellant Chartæ Henrici III. Imper. ann. 1052. apud Meurissium in
Episcopis Metensibus pag. 359. Henrici Ducis Bajoariæ ann. 1170. et Celestini PP. ann.
1191. quæ exstant inter Privilegia Eccles. Hamburg. quod Naulage dicitur in Foris
Beneharnensib. Rubr. de peages ; art. 13. 14. Charta Caroli C. apud Beslium in
Episcopis Pictavensib. :
Postulavit Serenitatem nostram ut.... Teloneum de navibus eorum qui per fluvium Sequanæ sive per alia flumina discurrunt,... indulgere dignaremur.Alia ejusdem Caroli apud Cateltellum in Archiepisc. Narbon. :
Et de quocunque commercio Telloneus exigitur, vel portaticus, ac de navibus circa littora maris discurrentibus, nec non salinis, etc.Alia Alexandri II. PP. apud Ughellum in Episcopis Cremonensibus :
Cum uniuscujusque navis solito censu, etc.Perperam Nataticum pro Navaticum, habetur tom. 5. pag. 1561. Vide Capitulare 5. ann. 819. cap. 4. lib. 4. Capitul. cap. 47. Capitul. Caroli Cal. tit. 13. cap. 5. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Navigius, Eadem notione. Charta Dagoberti Franc. Regis ann. 630 : Neque... telonios, vel Navigios, portaticos, rivaticos, rotaticos.... exactare potuerit.Alia ejusdem Regis apud Doubletum pag. 656 :
Persolvant de illos Navigios de unaquaque quarrada denarios duodecim.