« »
 
NEBULA 1, NEBULA 2, NEBULA 3.
[]« 1 nebula » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 581c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NEBULA1
1. NEBULA. Fragm. Petronii :
Palam prostare nudam in Nebula linea.
Ita enim legendum, pro lanæ. Vestis tenuis ac subtilis, dicta quod transpareat sub illa corpus, ut cælum sub nebula. Hesychius : Φάρη, ἱμάτια, νεφέλαι. Fulgentius, lib. 1. Mythol. :
Astiterant itaque Syrmate Nebuloso lucidæ ternæ viragines, etc.
Suidas διαφανῆ χιτώνια vocat τὰ ἰσχυὰ, δι᾽ ὧν διαφαίνεται τὰ σώματα τῶν γυναιϰῶν. Hesychio et alii, Λαϰωνιϰὸς χιτών. LXX. Interpretes apud Isaiam cap. 3. Linteamina τὰ διαφανῆ λαϰωνιϰὰ verterunt. Vide ibi Hieronymum. Ita Coæ vestes, apud Horatium lib. 1. Sat. 2. aranearum modo textæ. Plinius lib. 6. cap. 17. bombycinas factas ait, ut in publico matrona transluceat. Ammianus lib. 14 :
Sudant sub ponderibus lacernarum, quas collis insertas singulis ipsis adnectunt, nimia subteminum tenuitate perflabiles.
S. Hieronym. adversus Helvidium cap. 6 :
Ingrediuntur expolitæ libidinum victimæ, et tenuitate vestium nudæ impudicis oculis ingeruntur.
Idem Epistola ad Lætam :
Talia vestimenta paret, quibus pellat frigus, non quibus vestita corpora nudentur.
[]« 2 nebula » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 581c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NEBULA2
2. NEBULA. Glossæ Biblicæ MSS. : [] Tipsanas, panes qui dicuntur Nebulæ. Gloss. Lat. Gall. : Nebula, Oublée, mente. Glossæ MSS. ad Alexandrum Iatrosoph. : Fabriciæ buccellæ, quæ fiunt super ferrum, ut Nebulæ. Ebrardus in Græcismo :
Aeris est nubes, Nebulæ de flumine surgunt,
Ac panis Nebula tibi subtilissimus extat.
Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 521 : Nebula, nubicula, Neule ou Nuble, Gallice. Nieule et Niule, in Stat. pro talemel. ann. 1300. inter. Consuet. Genovef. MSS. Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Neula, Prov. Nebula ex flore farinæ et aqua, colerida. Bernardus Mon. in Consuet. Cluniac. MSS. cap. 77. et ex eo Udalricus lib. 1. cap. 49 :
Vel ea quæ in ferramento caracterato de conspersione farinæ tenuissime fiunt, et ab hominibus Romanæ linguæ, Nebulæ, a nostratibus appellantur oblatæ.
Idem Bernardus cap. 8 :
Et omni die in qua sumus omnes in capis ad Missam, per consuetudinem facit fieri Nebulas ad cœnam Fratrum.
Editus part. 1. cap. 7. præfert Neblas. Literæ ann. 1217 :
Unam pitansiam l. solidorum in vino piscibus et Nebulis in die Translationis S. Benedicti.
Vetera Statuta Canonicorum S. Quintini :
Ad postmeridiem debet Nebulas, et oblatas, et moretum, et vinum, Præp. debet ligna et sal.
Infra :
Debet habere unusquisque privatus 10. Nebulas et 5. oblatas.
Tabularium Brivatense Ch. 110 :
Et habet concessum, et ubladas et Nebulas, et pigmentum.
Ordinarius MS. Eccles. Rotomagensis :
Tunc Nebulæ cum vino distribuantur.
Et alibi, ubi de festo Pentecostes :
Et dum incipitur, Veni Creator, projicientur per familiares Thesaurarii existentes in deambulatoriis inferioribus Turris, ante Crucifixum scilicet inferius et quam poterunt infra chorum, folia quercuum, Nebulas, et stupas ardentes in magna quantitate. Et a Gloria in excelsis, emittent volare versus chorum aves parvas et mediocres cum Nebulis ligatas ad tibiam in competenti numero, et continuabunt præmissa usque ad Officium Missæ, nec cessabunt, nisi dum dicetur Evangelium. Et hæc omnia fient expensis Thesaurarii et Capituli, æquis partibus.
Ordinarium Eccl. Lexoviensis sæc. xiii. exaratum in die Pentecostes :
Ad processionem Missæ stuppæ inflammantur, quas custodes inveniunt : ad Kyrie Missæ pulsator flores et Neullas (f. Nebulas) projicit.
Qui quidem ritus ad exprimendum sacræ solemnitatis mysterium in aliquot apud nos Ecclesiis etiamnum obtinet. Adde Leges Palatinas Jacobi II. Regis Majoric. tom. 3. SS. Junii pag. xiv. Statuta Eccl. Barchinon. ann. 1332. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 613. Vide Joan. Bruyerinum lib. 6. de Re cibaria cap. 9. pag. 420. et infra in voce Oblata.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nebulas non esse cum Oblatis confundendas, præter locum e Statut. S. Quintini laudatum, suadent Antiqui ritus Ecclesiæ Bisuntinæ, quos refert Martinius Tract. de Antiq. Eccles. Disciplina in Divinis Officiis celebrandis pag. 311. ubi de Cœna Domini :
Interim dum cantatur hymnus, deferantur panes azymi et Nebulæ et Oblatæ, et benedicantur ab Episcopo vel Decano hoc modo :
Benedic Domine hanc creaturam panis, etc. Sic in Consuetudinibus MSS. Monasterii Solemniac. iterum atque iterum legitur :
Ad Cœnam Nebulas et Oblatas et tria ova.
Quibus in locis frustra Nebulis adderentur Oblatæ, si nullo modo discreparent.
[]« 3 nebula » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 582a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NEBULA3
3. NEBULA, Macula in oculo. Miracula e Henrici Baucen. tom. 2. Junii [] pag. 384 :
Habebat Nebulam in oculo sinistro, de quo nihil omnino videbat.