![[]](img/image.png)
NECESSITAS. Charta Arturi primogeniti Ducis Britanniæ, Vicecomitis Lemovicensis ann. 1292 :
Super subsidio nobis et liberis nostris in quatuor Necessitatibus faciendo : scilicet ad filiam maritandam, ad novam Militiam recipiendam, ad redemptionem solvendam, ad sustinendum crucis expensas, etc.Vide Auxilium. Trinoda Necessitas apud Anglosaxones, Militia, arcis et pontis exstructio. Vide Philips. Hist. Jur. Angl. tom. 2. pag. 76. et infra in hac voce.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Necessitas, Quævis exactio, f. sic dicta quod necessaria sit et coacta. Charta Ludovici II.
Regis Siciliæ e MS. D. Brunet fol. 115. v° : Quæstas aut tallias,angarias sive parangarias, aut Necessitates aliqualiter imponere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Necessitas, Indigentia, inopia, Gall. Nécessité, in Barthii Glossario ex Hist.
Palest. Roberti Monachi. Privilegium Caroli C. pro Monasterio Vedastino ann. 867. apud
Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 183 : Si autem ex his præfatis villis, quæ ad cameram deputatæ sunt, Necessitas Fratrum suppleri non potuerit, etc.
Maxima monasterii Necessitas, seu penuria, in Charta ann. 1417. apud Ludewig. tom. 6. pag. 85.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Necessitas Corporis. Vide Necessarium.P. , 1766.
Necessitas. De necessitate virtutem facere, in Annal. Eduardi II. reg. Angl. auctore
Joan. Trokelowe, edit. Hearn. pag. 39. Phrasis Gallica, Faire de necessité
vertu, ut facile est credere ; qua tamen utitur Quintilianus. Alio sensu vide in
Necessaria.