« »
 
[]« Niceteria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 591a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NICETERIA
NICETERIA, Græcis Νιϰητήρια, Præmia victorum et convivia post partam victoriam. Joh. de Janua :
Niceterium, a Nice vel Nicos (Νίϰη vel Νῖϰος, victoria) et dicuntur Niceteria filateria, quæ gestabant athletæ, facta de summitatibus armorum, quæ a victis acceperant, et ea collo suo suspensa gerebant, quotiens victores extiterant, quasi signa victoriæ ; ideo filateria talia in quibus designabantur victoriæ a victoria Niceteria sunt dicta.
Perottus :
Niceteria, Torques, qui donari ludorum victoribus solebant.
Carolus de Aquino censet, quicquid pro victoria, præsertim apud Athletas, tradebatur in præmium, appellatum fuisse Niceterium et plane nomen esse generatim omnia complectens, idque sibi persuadet ex iis, quæ edicit Jason apud Xenophontem lib. 6 :
Et Niceterium auream coronam fore, si quis e civitatibus bovem ductorem pulcherrimum Deo aleret.
Vide Filaterium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Niceterii, Milites a victoria seu victoriæ præmio sic appellati. Ammianus lib. 6 :
Eum insectabatur Dorus quidam ex medio scutariorum, quem Niceteriorum Centurionem sub Magnentio Romæ provectum retulimus accusasse Adelphium.