« »
 
[]« Nihilfecit » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 592c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NIHILFECIT
NIHILFECIT, ita cognominarunt aliquot ex Regibus Franciæ, primæ et secundæ stirpis, quod deliciis palatinis dediti, rerum civilium et militarium summam Majoribus domus demandarent : quamquam non desunt qui illos ab ejusmodi Scriptorum calumniis vindicare conantur. Hinc vox nota nostris Faitneant, pro ignavo. Harigerus Lobiensis de Vita S. Ursmari apud Mabillonium sæculo 3. tom. 2. pag. 610 :
Tunc fratres gemini Dagoberto Rege creati,
Francorum gentem simili nec sorte duellem
Secernunt sceptris, Chlodoveus Belgica segnis
Regni sceptra tenens, sed Nil laudabile linquens,
Tres ibidem segnes proprio de semine fratres
Liquit Hlotarium, Hildricum, et Theodericum, etc.
Maxime vero Ludovicus Balbus Caroli C. filius ita indigitatur. Aimoinus lib. 2. de Miracul. S. Benedicti cap. 1 :
Verum Augusto Karolo rebus humanis exempto, filius ejus Hludovicus successit, qui Nihil-fecisse nomen sortitus est, sive quod vix duobus annis regno potitus nil strenue gessit, sive quod sanctimonialem quandam, sicuti a majoribus accepimus, Kalæ Monasterio puellarum abstractam conjugio copulans suo, peccatum, quod Nihil esse dicitur, perpetrarit.
Gesta Consulum Andegav. cap. 2. n. 5 :
Ætate Ludovici Balbi cognomento Nihilfecit.
Et cap. 3. n. 1 :
Tempore Ludovici Regis Nilfacientis.
Sic etiam cognominatur ab Orderico Vitali lib. 5. pag. 571. et Willelmo [] Gemetic. lib. 2. cap. 21. Vide Facere nihil.