« Nihilfecit » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 592c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NIHILFECIT
NIHILFECIT, ita cognominarunt aliquot ex Regibus Franciæ, primæ et secundæ stirpis, quod
deliciis palatinis dediti, rerum civilium et militarium summam Majoribus domus
demandarent : quamquam non desunt qui illos ab ejusmodi Scriptorum calumniis vindicare
conantur. Hinc vox nota nostris Faitneant, pro ignavo. Harigerus Lobiensis de Vita
S. Ursmari apud Mabillonium sæculo 3. tom. 2. pag. 610 :
Maxime vero Ludovicus Balbus Caroli C. filius ita indigitatur. Aimoinus lib. 2. de Miracul. S. Benedicti cap. 1 :Tunc fratres gemini Dagoberto Rege creati,Francorum gentem simili nec sorte duellemSecernunt sceptris, Chlodoveus Belgica segnisRegni sceptra tenens, sed Nil laudabile linquens,Tres ibidem segnes proprio de semine fratresLiquit Hlotarium, Hildricum, et Theodericum, etc.
Verum Augusto Karolo rebus humanis exempto, filius ejus Hludovicus successit, qui Nihil-fecisse nomen sortitus est, sive quod vix duobus annis regno potitus nil strenue gessit, sive quod sanctimonialem quandam, sicuti a majoribus accepimus, Kalæ Monasterio puellarum abstractam conjugio copulans suo, peccatum, quod Nihil esse dicitur, perpetrarit.Gesta Consulum Andegav. cap. 2. n. 5 :
Ætate Ludovici Balbi cognomento Nihilfecit.Et cap. 3. n. 1 :
Tempore Ludovici Regis Nilfacientis.Sic etiam cognominatur ab Orderico Vitali lib. 5. pag. 571. et Willelmo Gemetic. lib. 2. cap. 21. Vide Facere nihil.