« »
 
[]« 1 noa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 595a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOA1
1. NOA, in Tabulario Majoris Monasterii, videtur esse locus pascuus, sed uliginosus et aquis irriguus. Tabular. Absiense :
Tertiam partem et molnarii, et vernæ et Noæ, etc.
Rursum f. 60 :
Quandam Noam inter prata ipsorum.
Charta Petri filii Regis Franc. Comitis Carnotensis ann. 1279 :
Item apud Esseyum unam Noam usque ad valorem 8. solidorum Turon.
Charta pro libertatibus S. Palladii in Biturigib. ann. 1279. apud Thomasserium :
Prata vero sive Nohe, quas et quæ dicti homines habent in dicto nemore, etc. L'arpent de Noë,
in Consuet. Carnotensi art. 12. et Castellinovi in Thimeraisio art. 11. æstimatur 6. sol.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Occurrit vox Noa in Chartulario S. Vincentii Cenoman. fol. 75. 79. in Tabulariis Monasteriorum, Virzionensis, S. Sergii Andegav. et S. Albini de Nemore, sed ita nude, ut nihil addatur, unde vera significatio vocis innotescat. Ceterum indubia nobis est expositio Cangiana, quæ confirmari posset tum ex Tabulario Calensi pag. 40. ubi memoratur Noa sita in maresiis ; et ex Chartulario B. M. Magdalenæ Castridun. fol. 22. ubi Noa adjungitur erbagio animalium ; tum ex ipsis vocibus Gallis Noe vel Noue, quibus etiamnum intelligunt in plerisque provinciis hujuscemodi loca pascua, paludosa, vel aquis e vicinis collibus defluentibus irrigua. Sic vocem hanc exponit Lobinellus in Monito Vitis SS. Britanniæ præfixo pag. 12. quam minus attente Nucetum exposuerat in Glossario ad calcem Histor. Britan. Quod spectat etymon, conjicit Menagius, sed levi fundamento, Noam dictam fuisse a Nova, supplendo prata : cui opinioni favet Glossarium Juris Gallici, ubi Noue dicitur Ager, recens redactus in pratum. Certe pro prato sumitur in [] Testamento ann. 1382. apud Menagium in Probat. Histor. Sabol. pag. 390 :
Une Noe contenant journée à deux hommes faucheurs de pré : laquelle Noe est joignant à la riviere d'Arve.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1215. in Tabul. S. Petri Carnot. :
Dedi etiam eis... dietas trium falcatorum in Nois meis de Fatgermont.
Abbatia B. Mariæ de Noa in diœcesi Ebroicensi nuncupatur Ecclesia S. Mariæ de Nathatoria, in Chartis ann. circ. 1150. ex Bibl. reg. Unde confirmari videtur eorum opinio, qui vocis Noa etymon a Natare deducunt. Hinc etiam Nata et Natatorium, eadem acceptione, videre est supra. No vero Canalis seu molendini alveus aut gurges in quo aqua ex molendino cadit, dicitur in Instr. ann. 1406. ex ead. Bibl. :
Leur a convenu faire de nouvel l'année passée de bonne pierre de taille le No du moulin.
Lit. remiss. ann. 1479. in Reg. 206. Chartoph. reg. ch. 335 :
Guillotin Barbes avoit getté et mis certaines pierres au No du moulin à fouler draps,... en telle maniere que ledit moulin et la tourneure d'icellui en estoient empeschez.
Vide infra Novium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Noia, Eadem, ut puto, significatione. Charta Hugonis Episc. Altissiod. ann. 1146 :
Salo donavit prædictæ Ecclesiæ (Pontiniac.) Noias suas de Ponte Naiselas, et inde viginti octo libras habuit.
Vide Noda.