« »
 
NAUDA, NODA 1, NODA 2.
[]« Nauda » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 577b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NAUDA
NAUDA. Charta ann. 1215. in Tabulario Ecclesiæ Carnotensis num. 305 :
Præterea terram capientem 18. sextarios seminis, et unam Naudam quæ est prope illud herbergamentum.
Charta ann. 982. in Probat. Histor. Lotharingiæ col. 391 :
In Gisboni manso mansum unum, in Beverone Naudam quæ dicitur S. Mansueti, campum unum in Vercilliaco, Naudam quoque Widonis : hæc omnia in usus Monachorum in eodem loco Deo deservientium delegamus.
Similia habentur in Charta ann. 965. ibid. col. 374. Videtur esse modus agri. Quid si idem quod Hoba nonnihil detorta voce ? Vide Huba.
P. Carpentier, 1766.
Idem prorsus videtur quod Noa 1. Locus pascuus, sed uliginosus et aquis irriguus. Charta ann. 842. inter Instr. tom. 8. Gall. Christ. col. 411 :
Fiscum nostrum, qui dicitur Vicus-Levandriacus, ...... cum sancta Maxentia, Nauda et geli, cumque omni exactione, etc.
Leg. et qualicumque. Vide supra Nata 2. et infra Nausa.
[]« 1 noda » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 600c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NODA1
1. NODA, Nodula, Idem quod Noa 1. Locus pascuus et aquis irriguus. Vetus Charta apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 250 :
Et in capite marcasii levat fossa per montem Huelgoret, que recte vadit quasi ad Orientem. Tunc relinquens Nodam, que vadit ad puteum, tenens Nodam unam cum fossa contra horam tertiam... et tunc vadit fossa S. Catuodi quasi ad horam nonam per abrupta loca usque dum pervenit ad unam Nodulam ; tunc namque fallit fossa et accipitur Nodula per ipsam petram, que est in ipsa Nodula in directo transversa, et postea recte vadit per marcasium usque ad mare. Ibi sunt mirande aque, videlicet tria marcasia miro modo ebullentia.
Alias Noda et Nota, si credimus Valesio in Notitia Gall. pag. 413. Nucetum significat ; unde Centinodium apud Sugerium de Administratione sua, Vicus non procul a Sequana et Argentolio, [] qui Centumnuces dicitur in vett. instrumentis. Quod autem ibi addit idem Valesius, Gallicum Noue aut Noux Nucetum esse, nullo, quod sciam, nititur fundamento, neque hinc dicta esse credo varia Galliarum loca in Noue desinentia, sed a Noa, eo quo supra exponitur, significatu. Valesii sententiæ adversatur ipse Centumnucum vicus, qui non Centnoue nostris, sed alias Centnois, deinde Connois, ac tandem corrupta voce, Sanois appellatur.
[]« 2 noda » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 601a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NODA2
2. NODA, Grex. Stat. Vallis-Ser. cap. 65. ex Cod. reg. 4619. fol. 117. r° :
Sub pœna librarum trium.... pro quaque Noda pecudum.
Hinc
P. Carpentier, 1766.
Dare in Nodam, Idem quod Dare in socidam. Vide in hac voce. Stat. Cadubr. lib. 3. cap. 79 :
De peccudibus, de medietate vel Noda. Decernimus et mandamus, quod si aliquis de Cadubrio dederit peccudes, sine fetas vel capras alicui in Nodam, vel ad medietatem, quod tales peccudes in capite trium annorum dividantur, videlicet illæ de medietate, et quod illæ de Noda, restituantur.
Vide Nodus 1. eo quo apud Isidorum sensu.