« 2 noa » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 595b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOA2
2. NOA, Idem, ut puto, quod Altissiodorensibus Noue, Congeries majorum herbarum in
aquis crescentium, in quibus pisces delitescunt. Literæ Odonis Primogeniti Ducis Burgundiæ
ann. 1265. e Chartulario civitatis Altiss. fol. 39 :
In dicto biezio de Brichol piscari valeant quicumque voluerint, et cum omnibus ingeniis : ita tamen quod non impediant aliquatenus cursum aquæ, hoc excepto quod dicti piscatores vel alii habere vel facere non poterunt in memorato biezio vel in aliqua parte ipsius Noas vel boichetas.