« Nobilis » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 595c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOBILIS
NOBILIS, Dominus, Gall. Seigneur. Privilegium Brunonis ann. 1317. apud Ludewig.
tom. 1. pag. 276 :
Nos Bruno Dei gratia Nobilis in Sman dictus de Quernvorde, etc.Alia Charta ejusdem Brunonis ibid. pag. 277 :
Ea propter nos Bruno Nobilis de Quernvorde, Dominus in Sman, etc.Quandoque etiam Nobiles nude dicuntur regni Proceres, ut in Vita S. Leodegarii Augustod. Episc. non semel ; neque absimili notione Primores Andegavæ civitatis, Nobiles vocat Aimoinus lib. 2. de Miraculis S. Benedicti cap. 24.
Nobilis Homo, in Lege Longob. lib. 2. tit. 4. § 2. Liutpr. 88. (6, 35.) Apud Nithard. lib. 4. Hist. Saxones
dicuntur in tres ordines divisi :
Sunt enim,. Capitulare Saxonum ann. 799. cap. 3 :ait ille,inter illos qui Edhilingi, sunt qui Frilingi ; sunt qui Lazzi illorum lingua dicuntur. Latina vero lingua hoc sunt, Nobiles, Ingenuiles, atque Serviles
Nobiliores Saxones solidos 12. ingenui 5. liti 4. componant.Adde cap. 5. Capitulatio Caroli M. de Partibus Saxoniæ cap. 14. de iisdem :
Et inter centum viginti homines Nobiles et ingenuos similiter et litos, servum et ancillam eidem Ecclesiæ tribuant.Adde cap. 16. 18. 19. 20. Lex Saxonum tit. 2. § 1 :
Qui Nobilem occiderit, etc.Adde § 3. 4. 7. et Legem Frision. tit. 1. 2. et 3.
Nobiles Personæ, in Legibus Wisigoth. lib. 2. tit. 3. § 4. lib. 6. tit. 1. § 2. in Decreto
Tassilon. § 9. Arno Archiepiscopus Salisburgensis :
Reliqua vero quod ibi traditum est, de genere Nobilium hominum esse videtur, etc.
Nobilis Natu, in Vita S. Theodardi Archiepiscopi Narbon. ut Majores natu, apud
Scriptores alios :
Principes autem et Nobiles natu, omnesque bellatores qui contra illum arma tulerunt, etc.
Nobiles Nomine et Armis, in Charta Institutionis Ordinis Velleris aurei a Philippo Burgundiæ Duce, ann.
1431. apud Miræum in Diplomat. Belg. lib. 2. cap. 98 :
Gentilshommes de nom et d'armes,de quibus integram dissertationem instituimus ad Joinvillam. Sed non desunt viri doctissimi, qui eam quam hic protulimus conjecturam, non omnino amplectuntur, aliasque subnectunt ; sed ultra harum probabilior, eruditorum erit decernere.
P. , 1766.
Nobilis Terrerius, Indigena nobilis. Lit. Caroli VI. ann. 1418. tom. 10. Ordinat. reg. Franc. pag.
493 : Cum in casu eminentis periculi certi barones et Nobiles terrerii dictæ civitatis nuncupati, cum suis arnesiis, familia et victualibus in dicta civitate nobis serviendo residere habeant, periculo durante.Vide Terrerius.