« »
 
[]« Noctivalia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 599c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOCTIVALIA
NOCTIVALIA, Tinnitus et vociferationes, quibus sponsis ad secundas nuptias convolantibus illuditur, præsertim in Galliis. Statuta Eccl. Meldens. ann. 1365. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 923 :
Nonnulli cupiditatis et gulositatis filii, dum vir aut mulier ad secunda sponsalia vel nuptias transeunt, injurias, carmina, libellos diffamatorios contra eosdem sponsos, et de eisdem, seu altero eorum dicant, faciant et palam vociferantur, et lingua materna promulgant Noctivalia, Gallice Charivaris, durantibus dictis sponsalibus, et alias insolentias et nefanda quamplura committunt, etc
. Hujusmodi ineptiæ Noctivalia dictæ, quod potissimum noctu peragerentur. Vide Chalvaricum.