« 2 nocturna » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 600a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOCTURNA2
2. NOCTURNA, Nocturni, Nocturnale officium, quod noctu peragitur, in
Capitularibus Carol. M. lib. 1. cap. 80. Messianus in Vita S. Cæsarii Arelatensis :
Omnibus rebus sanctus vir semper modum voluit custodire, præcipue ad Nocturnos vigilantissime observabat, ut absque eo quod sibi peculiariter Deo solo teste dicebat, nullus suorum qui secum manerent excitaretur ante horam legitimam.Infra :
Tunc implevimus Nocturnos.Beletus cap. 20. et ex eo Durandus lib. 5. Ration. cap. 3. n. 7 :
Nota quod Nocturna, næ, ponitur pro Hora : sed Nocturni, nocturnorum pro officio. Vel Nocturna, nocturnæ, est collectio Psalmorum qui dicuntur ante Lectiones in Dominica, vel in profestis diebus. Nocturnæ in plurali, dicuntur tempora in quibus Psalmi cantantur. Nocturni, nocturnorum, dicuntur novem Psalmi, et novem Lectiones cum suis Responsoriis in solennitatibus.Vide Noctissimus. Rupertus lib. 1. de Divin. off. cap. 10 :
Vigilias in tribus dispertimur Nocturnis.In tres autem nocturnos ejusmodi officium distinguitur, quod ter in nocte surgerent prisci Christiani, quo Deo laudes persolverent, ut observat Durandus loco laudato num. 17.