« »
 
[]« Nocturnales » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 600b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NOCTURNALES
NOCTURNALES, Crepidæ, Gall. Mules, Pantoufles, quibus de nocte utimur. S. Lanfrancus in Decretis pro Ordine S. Benedicti cap. 12 :
Crastina die Nocturnales suos calcient.
Et cap. 23 :
Calcietur caligis supradicto panno factis, usque ad genua attingentibus et Nocturnalibus.
Capitulare Aquisgranense ann. 817. cap. 22 :
Calciamenta diurna paria duo, subtalares per Noctem in æstate duas, in hieme vero soccos, etc. Sotulares diurni et Nocturnales,
vel Nocturni, apud Guigonem II. in Statutis Cartusiensibus cap. 57. et alibi, in Regula Ordinis de Sempringham pag. 718. 720. Nocturnalibus calciari, pag. 769. Nocturnales calcei, in Chronico Trudon. lib. 13. pag. 510. et apud Bernardum in Consuet. Clun. MSS. cap. 5. et Udalricum lib. 2. cap. 24. Adde lib. 1. cap. 40. lib. 2. cap. 21. Guidonem in Disciplina Farfensi cap. 2. et Usus antiquos Ordin. Cisterciens. cap. 71. Betæ videntur appellari in Tabulario S. Martini de Campis :
Ego Theobaldus Prior S. Martini de Campis et omnes seniores nostri concedimus ei singulis annis in festivitate S. Remigii.... et in festivitate hiberna S. Martini agnina pellicia, et Nocturnales, qui vulgo Betæ dicuntur.
Vide Subtalares.