![[]](img/image.png)
1. NOCTURNALIS, Alia, sed
incerta mihi notione. Tabularium Bellilocense num. 110 :
Et omni anno unum Nocturnalem ad Missam S. Petri ad Vincula per consensum donamus.... Facta regnante Roberto Rege.Testamentum S. Fulcranni Episcopi Lodovensis :
Et det in Ascensu Domini Nocturnalem de candela S. Genesio.Fortasse sic a Nocturnis Horis dictus certus cereorum numerus.
Nocturnales Libri, in quibus Nocturni matutini continentur. Acta Murensis Monasterii pag. 32 :
Sunt et hic quinque Nocturnales libri, quorum primus habet tantum Lectiones ab Adventu Domini usque ad Pascha ; secundus autem a Pascha usque ad Adventum Domini ; tertius vero habet tantum Lectiones de Sanctis per circuitum anni : alii duo pleniter scripti sunt.