« »
 
[]« 1 noda » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 600c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NODA1
1. NODA, Nodula, Idem quod Noa 1. Locus pascuus et aquis irriguus. Vetus Charta apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 250 :
Et in capite marcasii levat fossa per montem Huelgoret, que recte vadit quasi ad Orientem. Tunc relinquens Nodam, que vadit ad puteum, tenens Nodam unam cum fossa contra horam tertiam... et tunc vadit fossa S. Catuodi quasi ad horam nonam per abrupta loca usque dum pervenit ad unam Nodulam ; tunc namque fallit fossa et accipitur Nodula per ipsam petram, que est in ipsa Nodula in directo transversa, et postea recte vadit per marcasium usque ad mare. Ibi sunt mirande aque, videlicet tria marcasia miro modo ebullentia.
Alias Noda et Nota, si credimus Valesio in Notitia Gall. pag. 413. Nucetum significat ; unde Centinodium apud Sugerium de Administratione sua, Vicus non procul a Sequana et Argentolio, [] qui Centumnuces dicitur in vett. instrumentis. Quod autem ibi addit idem Valesius, Gallicum Noue aut Noux Nucetum esse, nullo, quod sciam, nititur fundamento, neque hinc dicta esse credo varia Galliarum loca in Noue desinentia, sed a Noa, eo quo supra exponitur, significatu. Valesii sententiæ adversatur ipse Centumnucum vicus, qui non Centnoue nostris, sed alias Centnois, deinde Connois, ac tandem corrupta voce, Sanois appellatur.