« 1 nodus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 601b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NODUS1
1. NODUS, seu Nodi societas, Ordo Militaris 300. Militum, institutus a Ludovico
Tarentino Rege Siciliæ sub ann. 1352. ita dictus quod singuli illius Ordinis Milites
Nodum, seu Nodellum aureum, gemmis interstinctum ad pectus deferrent, in
mutuæ amicitiæ symbolum, ut ex Matthæo Villaneo lib. 3. cap. 79. et ex
tractatu MS. de institutione ejusdem Ordinis, docuimus in Historia nostra Franco-Byzantina
lib. 8. n. 13. Habetur apud Carolum de Lelis in Familiis Neapolitanis sequens Epitaphium :
Hic jacet strenuus Miles Colutius Bozzutus, qui fuit de societate Nodi illustris Ludovici Regis Siciliæ, quem Nodum in campali bello victoriose dissolvit, et dictum Nodum relegavit in Hierusalem, qui obiit anno Dom. 1370. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nodus, Isidoro lib. 9. Orig. cap. 3. sect. 60. proprie est densa peditum multitudo, sicut turma equitum ; Nodus autem dictus pro difficultate, quod vix possit resolvi.